라틴어 문장 검색

Denique sexto ordine demonstrabitur iis, quod vultus earum sicut sol incipiat refulgere, et stellarum luminibus comparari;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:16)
Aeternam felicitatem describit, quam nobis etiam destinatam esse demonstrat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 1:1)
Demonstra nobis illud bonum, quod est simile sui, semper indissolubile atque immutabile, in quo simus aeterni in agnitione omnis boni, sicut vas electionis tuae Paulus testificatus est dicens:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:21)
Quae acquirimus, ex quo, et a quo, et per quid acquiramus, considerari solet:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 3:4)
Quis enim in terrenis reliquias ejus potuit deprehendere, quem secum esse Dei Filius in Evangelio demonstravit (Matth.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 5:11)
Spargit odores suos voluptas, quia Christi odorem non habet, thesauros demonstrat, regna promittit, amores spondet continuos, inexploratos concubitus pollicetur, sine paedagogo disciplinas, sine monitore sermones, vitam sine sollicitudine, mollem somnum, inexplebilem cupiditatem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:24)
Audisti voluptatis mysteria, audisti etiam copiarum nostrarum munera, quas ego non supellectili operiendas, sed Scripturae nudis sermonibus demonstrandas putavi;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 2:1)
Considera quia non de insensibilibus, sed de animantibus obtulit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:3)
Quae tanti forma sit partus, demonstrat Apostolus dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:1)
ne quid obscuritatis habeat, consideremus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:21)
Nunc consideremus quae sit vis primitiarum, et utrum tempore aestimentur primitiae, an sanctitate, hoc est, utrum omnia primogenita sanctificationem habeant primitiarum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:1)
Caeterum si quis sensum spiritalis legis altius persequatur, libet considerare quod asina laboriosum sit animal, ovis fructuosum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:19)
Qui tamquam medicus aegrum insipientis animum fovet, et quaedam aspergit solidiora menti prudentiae medicamina, imitatus illum medicum qui de coelo venit, ut demonstraret hominibus prudentiae vias, et sapientiae semitas parvulis revelaret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:25)
Nunc consideremus quid sit quod ait Dominus:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 2:1)
Non ergo quantitas solutionis, sed animus reddentis, et qualitas consideratur, et affectus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION