라틴어 문장 검색

tulit in eo triumpho denarium trecenta septem milia et victoriatum octoginta quinque milia septingentos duos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 150:1)
militibus in singulos quini deni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 150:2)
excidii fuisse urbi, quod, cum centum milia denarium et tritici quinquaginta milia modium imperaret, spatium petierint, quo de ea re et ad Hostilium consulem et Romam mitterent legatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 44:1)
hi pacti erant eques denos praesentes aureos, pedes quinos, mille dux eorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 312:1)
ipse, ubi dies venit quo adesse Amphipoli denos principes civitatium iusserat litterasque omnis, quae ubique depositae essent, et pecuniam regiam conferri, cum decem legatis circumfusa omni multitudine Macedonum in tribunali consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 342:1)
senatum praedam Epiri civitatium, quae ad Persea defecissent, exercitui dedisse suo, missis centurionibus in singulas urbes, qui se dicerent ad praesidia deducenda venisse, ut liberi Epirotae sicut Macedones essent, denos principes ex singulis evocavit civitatibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 403:3)
tantaque praeda fuit, ut in equitem quadringeni denarii, peditibus duceni dividerentur, centum quinquaginta milia capitum humanorum abducerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 407:1)
pediti in singulos dati centeni denarii, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 494:1)
dedit sociis navalibus in singulos denarios septuagenos quinos, gubernatoribus, qui in navibus fuerant, duplex, magistris navium quadruplex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 515:1)
transtulit in triumpho multa militaria signa spoliaque alia et supellectilem regiam, auri pondo viginti et septem, argenti decem et novem pondo, denarium decem tria milia et centum viginti milia Illyrici argenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 529:3)
de praeda militibus in singulos quadragenos quinos denarios, duplex centurioni, triplex equiti, sociis nominis Latini quantum civibus, et sociis navalibus dedit quantum militibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 532:1)
) ego ecfodiebam in die denos scrobes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 5, scene 164)
ubi sunt isti plagipatidae, ferritribaces viri, vel isti qui hosticas trium nummum causa subeunt sub falas, ubi quinis aut denis hastis corpus transfigi solet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 16)
ita efficitur, ut habeat pes sedecim digitos et totidem asses aeracius denarius.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장36)
Pseudodipteros autem sic conlocatur, ut in fronte et postico sint columnae octonae, in lateribus cum angularibus quinae denae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION