라틴어 문장 검색

ideo etiam Uticenses laterem, si sit aridus et ante quinquennium ductus, cum arbitrio magistratus fuerit ita probatus, tunc utuntur in parietum structuris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장13)
ergo ex utraque parte ad lineam cum struuntur, alternis coriis parietes alligantur et medii lateres supra coagmenta conlocati et firmitatem et speciem faciunt utraque parte non invenustam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장22)
Est autem in Hispania ulteriore civitas Maxilua et Callet et in Asia Pitane, ubi lateres, cum sunt ducti et arefacti, proiecti natant in aqua.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장23)
cum enim in tecto tegulae fuerint fractae aut a ventis deiectae, qua possint ex imbribus aquae perpluere, non patietur lorica testacea laedi laterem, sed proiectura coronarum reiciet extra perpendiculum stillas et ea ratione servaverit integras parietum latericiorum structuras.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장83)
sed ita columnae in peripteris conlocentur, uti, quot intercolumnia sunt in fronte, totidem bis intercolumnia fiant in lateribus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장11)
Consequens enim est si ab ipso Dei vicario non dependet, quod a Deo dependeat. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:3)
sed nulla res causata est sufficiens causa alicuius sui effectus, quoniam a quo dependet essentia entis causati, ab eodem dependet omnis eius effectus, ergo primum ens oportet esse ens non habens aliam causam:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:10)
Super lateres coria inducuntur, ne canalibus aqua immissa lateres diluere posset.
(카이사르, 내란기, 2권 10:8)
Propterea quod esse talium dependet ab alio, consequens est quod eorum veritas ab alio dependeat:
(단테 알리기에리, Epistolae 95:6)
<3> Ad tertiam rationem dicendum quod, licet ens, cuius productio est ex subiecto et materia, sive per generationem, dependeat ex duplici potentia, scilicet ex potentia activa sui agentis et ex potentia suae materiae, nihil enim fit ex materia, nisi illud ad quod ipsa habuit potentiam passivam, tamen illa quorum factio non est generatio nec ex materia, illa solum dependent ex sola potentia agentis principii, non materiae.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 73:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION