라틴어 문장 검색

scilicet quia levis causa belli est nec satis quicquam iusti doloris est quod nos ad perseverandum stimulet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 44:3)
Valerium tantummodo imperii socium depoposcit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 96:2)
simul in Campanos stimulabat ira tam promptos nunc ad ferenda nunc ad accersenda adversus se auxilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 341:2)
ipsi inter se partitis copiis succedunt hostium munimentis et simul undique adorti, cum pars fossas explerent, pars vellerent vallum atque in fossas proruerent nec virtus modo insita sed ira etiam exulceratos ignominia stimularet animos, castra invasere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 198:1)
cum ira ab accepta nuper clade stimulabat, tum concitatior accidens clamor ab increscente certamine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 51:2)
pugnatum infestissimis animis, hinc ira stimulante adversus rebellantes totiens, illinc ad ultimam iam dimicantibus spem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 444:1)
legatique eo maturius missi, P. Valerius Flaccus et Q. Baebius Tamphilus, Saguntum ad Hannibalem atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in poenam foederis rupti deposcendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 59:2)
ut publica fraus absit, auctorem culpae et reum criminis deposcunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 95:5)
nec dedendum solum arbitror ad piaculum rupti foederis, sed si nemo deposceret, devehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandum eo unde nec ad nos nomen famaque eius accidere neque ille sollicitare quietae civitatis statum posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 101:1)
interim animos eorum nunc ira in hostes stimulando, nunc spe praemiorum accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 106:2)
praeceps vestra, Romani, et prior legatio fuit, cum Hannibalem tamquam suo consilio Saguntum oppugnantem deposcebatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 169:1)
tunc enim Hannibal et insimulabatur et deposcebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 170:1)
accendit praeterea et stimulat animos dolor iniuria indignitas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 464:1)
ad supplicium depoposcerunt me ducem primum, deinde vos omnes qui Saguntum oppugnassetis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 464:2)
stimulabat et tempus propinquum comitiorum, ne in novos consules bellum differretur, et occasio in se unum vertendae gloriae, dum aeger collega erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 563:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION