라틴어 문장 검색

aliquotiens frustra in campum descensum cum esset multique per seditiones acti comitiales dies, postremo vicit perseverantia consulum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 188:1)
namque Samnites, omissis Sidicinis ipsam arcem finitimorum Campanos adorti, unde aeque facilis victoria, praedae atque gloriae plus esset, Tifata, imminentes Capuae colles, cum praesidio firmo occupassent, descendunt inde quadrato agmine in planitiem quae Capuam Tifataque interiacet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 302:1)
fecit tamen atrocitas poenae oboedientiorem duci militem, et praeterquam quod custodiae vigiliaeque et ordo stationum intentioris ubique curae erant, in ultimo etiam certamine, cum descensum in aciem est, ea severitas profuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 101:1)
sed extemplo ad pedes descensum ab Romanis est coactique idem Samnites facere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 316:1)
ceterum postquam prima signa planitiem summam ceperunt sensitque acies aequo se iam institisse loco, versus extemplo est terror in insidiatores easdemque latebras quibus se paulo ante texerant palati atque inermes fuga repetebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 446:1)
quorum ingentem multitudinem cum ostenderet subiecta late planities, consul, ut loco paucitatem suorum adiuvaret, paululum in clivos agmen - aspreta erant strata saxis - inde signa in hostem obvertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 500:1)
tertio die descensum in campum omnibus copiis est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 382:4)
triduo inde ad planum descensum iam et locis mollioribus et accolarum ingeniis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 384:2)
tandem uno eodemque die velut ex composito utrimque signum pugnae propositum est atque omnibus copiis in campum descensum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 366:1)
postremo descensum in aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 547:2)
suberat et altera inferior summissa fastigio planities;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 289:1)
Philippus, si satis diei superesset, non dubius quin Athamanes quoque exui castris potuissent, die per proelium, deinde per direptionem castrorum absumpto sub tumulo in proxima planitie consedit, prima luce insequentis diei hostem adgressurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 487:1)
quae transeunti confragosa loca implicatasque flexibus vallium vias, ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris vasti sic universa panditur planities, ut subiectos campos terminare oculis haud facile queas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 36:1)
postero die per excursiones ab stationibus primo in planitie satis ad id patenti multa levia commissa proelia sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 117:1)
ubi ad invia equiti ventum sit, in planitie aliqua locari equitatum, pedites, qua dux monstraret viam, ire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 128:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION