라틴어 문장 검색

Et cum plures adortus esset, pulsus fugatusque inde discessisset nec tamen desisteret periclitari, forte incidit in navem in qua erant duo Titi Hispani adulescentes, tribuni legionis V quorum patrem Caesar in senatum legerat, et cum his T.
(카이사르, 아프리카 전기 28:3)
Neque ego istud facturus sum et te magnopere ut de negotio desistas adhortor.
(카이사르, 아프리카 전기 45:4)
Labienus per iugum summum collis dextrorsus procul subsequi non destitit.
(카이사르, 아프리카 전기 75:12)
Armatus qui in eiusmodi periculo constanter agendum sibi videret, gladio proboscidem qua erat circumdatus, caedere quantum viribus poterat non destitit.
(카이사르, 아프리카 전기 84:4)
Quibus cum Cato persuadere nulla ratione quiret, ut secum oppidum defenderent et caede rapinisque desisterent, et quid sibi vellent sciret, sedandae eorum importunitatis gratia singulis C divisit.
(카이사르, 아프리카 전기 87:10)
Quorum cum partem adsentire, partem animum mentemque perterritam atque in fugam destinatam habere intellexisset, amplius de ea re agere destitit navesque his attribuit, ut in quas quisque partes vellet proficisceretur.
(카이사르, 아프리카 전기 88:3)
Nostri pede presso propius rivum cum adpropinquassent, adversarii patrocinari loco iniquo non desinunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:14)
Lusitani Hispali pugnare nullo tempore desistebant.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:3)
Vos ita pacem semper odistis ut nullo tempore legiones desitae populi Romani in hac provincia haberi.
(카이사르, 히스파니아 전기 42:7)
itaque ab defensione desistere.
(카이사르, 내란기, 2권 12:6)
Quibus rebus commoti legati milites ex opere deducunt, oppugnatione desistunt;
(카이사르, 내란기, 2권 13:1)
"desinite ergo de compositione loqui;
(카이사르, 내란기, 3권 19:15)
Ipse cum Casilinum venisset, unoque tempore signa eius militaria atque arma Capuae essent comprensa et familia Neapoli visa, quae proditionem oppidi appararet, patefactis consiliis exclusus Capua et periculum veritus, quod conventus arma ceperat atque eum hostis loco habendum existimabat, consilio destitit atque eo itinere sese avertit.
(카이사르, 내란기, 3권 21:8)
Neque vero ille ob eam causam conatu desistebat, sed labore et perseverantia nautarum etiam vim tempestatis superari posse sperabat praetervectosque Dyrrachium magna vi venti nihilo secius sequebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 26:4)
Cassium sequi desistit, Favonio auxilium ferre contendit.
(카이사르, 내란기, 3권 36:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION