라틴어 문장 검색

interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi, re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniciendum profectus, perculsis iis uno proelio et Amadoco duce capto in Macedoniam rediit, missis ad accolas Histri fluminis barbaros, ut in Italiam irrumperent, sollicitandos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 411:1)
nam ex quo fama per gentes, quae Macedoniam accolunt, vulgata est crimina querimoniasque de Philippo non neglegenter ab Romanis audiri, multis operae pretium fuisse queri, pro se quaeque civitates gentesque, singuli etiam privatim - gravis enim accola omnibus erat - Romam aut ad spem levandae iniuriae aut ad deflendae solacium venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 552:1)
Dardani cum Bastarnas non modo non excedere finibus suis, quod speraverant, sed graviores fieri in dies cernerent, subnixos Thracum accolarum et Scordiscorum auxiliis, audendum aliquid vel temere rati, omnes undique armati ad oppidum quod proximum castris Bastarnarum erat conveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 219:1)
qui si sedem eam tenuissent, graviores eos accolas Graecia habuisset quam Asia Gallos habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 273:3)
per id omne tempus quieta Macedonia et progeniem ediderat, cuius magna pars matura militiae esset, et levibus bellis Thracum accolarum, quae exercerent magis quam fatigarent, sub assidua tamen militia fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 553:1)
Claudium in Illyricum cum quattuor milibus peditum misit, ut accolas Illyrici tutaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 104:1)
unam eam fecit, quae supra est, alteram Labeatas omnis, tertiam Agravonitas et Rhizonitas et Olciniatas accolasque eorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 316:2)
ferociores eos et accolae barbari faciunt, nunc bello exercentes, nunc in pace miscentes ritus suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 363:3)
Congrio ptati vires populares, incolae, accolae, advenae omnes, date viam qua fugere liceat, facite totae plateae pateant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 11)
saluto te, vicine Apollo, qui aedibus propinquos nostris accolis, veneroque te, ne Nicobulum me sinas nostrum senem prius convenire quam sodalem viderim Mnesilochi Pistoclerum, quem ad epistulam Mnesilochus misit super amica Bacchide.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 12)
Trachalio Pro Cyrenenses populares, vostram ego imploro fidem, agricolae, accolae propinqui qui estis his regionibus, ferte opem inopiae atque exemplum pessumum pessum date.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 21)
ibique obviaverunt illi omnes accolae Summurtunensis pagae et Wiltunensis, omnes accolae Hamtunensis pagae, qui non ultra mare pro metu paganorum navigaverant;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 55 58:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION