라틴어 문장 검색

luna die octavo et vicesimo et amplius circiter hora caeli circumitionem percurrens, ex quo signo coeperit ire, ad id signum revertendo perficit lunarem mensem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장18)
inter solem vero et lunam cum distet totum mundi spatium et lunae orienti sol trans contra sit ad occidentem, eam, quo longius absit, a radiis remissam XIIII die plena rota totius orbis mittere splendorem, reliquosque dies decrescentia cotidiana ad perfectionem lunaris mensis versationibus et cursu a sole revocationibus subire sub rotam radiosque eius, et ita menstruas dierum efficere rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장9)
Rursus vero, non intelligantur ea quae dicimus (etiam quatenus ad naturas simplices) de formis et ideis abstractis, aut in materia non determinatis, aut male determinatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 192:1)
Solis vis ML seu PS, in Quadraturis Lunaribus, ad perturbandos motus Lunares, erat (per Prop. XXV.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 41:1)
adeoque in transitu Lunae à Syzygiis ad Quadraturas, ubi hora tertia Solaris praecedit tertiam Lunarem, maxima aquae altitudo praecedet etiam tertiam Lunarem, idque maximo intervallo paulo post Octantes Lunae;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 14:7)
Extra Syzygias & Quadraturas, aestus maximus qui sola vi Lunari incidere semper deberet in horam tertiam Lunarem, & sola Solari in tertiam Solarem, compositis viribus incidet in tempus aliquod intermedium quod tertiae Lunari propinquius est;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 14:6)
Quae quidem verba diversos successus habentia Aristoteles diligenter determinare nos docens, ut videlicet supradictam contradictionis proprietatem conservare ubique ac defendere possimus, diligenter nos tandem de praedicatione necessarii tam simplici et absoluta, quam determinata nos instruit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION