라틴어 문장 검색

a cibo, si valentioris articuli casus est, triduo, interdum etiam quinque diebus abstinere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장35)
aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios propter auiditatem primis diebus protinus cibum adsumpsisse, alios propter fastidium abstinuisse;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 33:2)
leuatumque magis eorum morbum esse, qui abstinuerant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 33:3)
Is uero, qui nauigauit et nausea pressus est, si multam bilem euomuit, uel abstinere a cibo debet uel paulum aliquid adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 11:1)
si sine uomitu nausea fuerit, uel abstinere uel post cibum uomere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 11:3)
aestate in totum, si fieri potest, abstinendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 39:3)
Abstinendum potius, si plenius corpus est, itemque uitandum balneum, sudor, somnus meridianus, utique si cibus quoque antecessit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 3:1)
Pridie uero abstineri debet aeger, ut aptus tali curationi sit, eodem die ante aliquot horas aquam calidam bibere, ut superiores eius partes madescant;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 7:1)
cum praesertim etiam pro modo terroris moderari liceat, et, si leuiora indicia fuerunt, satis sit a uino tantum abstinere, quod subtractum plus, quam si cibo quid dematur, adiuuat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 6:4)
si paulo grauiora, facile sit non aquam tantum bibere sed etiam cibo carnem subtrahere, interdum panis quoque minus quam pro consuetudine adsumere, umidoque cibo esse contentos et holere potissimum, satisque sit tum ex toto a cibo, a uino, ab omni motu corporis abstinere, cum uehementes notae terruerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 7:1)
Itaque abstinendus a cibo primis diebus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 4:2)
Ob quam causam in Africa nulla die aeger abstineri recte uidetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 8:2)
posteroque die, si febris manet, abstineatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 3:4)
Nihilque aliud fieri potest, quam ut primis diebus bene abstineatur aeger, deinde sub decessu febris eius, quae grauissima est, cibum sumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 2:1)
Si cottidiana est, triduo primo magnopere abstineri oportet, tum cibis altero quoque die uti:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 13장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION