라틴어 문장 검색

Sed et huius et aliorum philosophorum disputationibus et exagitatus maxime orator est et adiutus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 3:3)
Ac tamen in hoc ipso diligenter examinante verborum omnium pondera reprehendit Aeschines quaedam et exagitat inludensque dura odiosa intolerabilia esse dicit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 2:2)
Quonam igitur modo audiretur Mysus aut Phryx Athenis, cum etiam Demosthenes exagitetur ut putidus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 3:4)
quod apud Lucilium scite exagitat in Albucio Scaevola:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 1:4)
itaque non deterret sapientem mors, quae propter incertos casus cotidie imminet, propter brevitatem vitae numquam potest longe abesse, quo minus in omne tempus rei p. suisque consulat, cum posteritatem ipsam, cuius sensum habiturus non sit, ad se putet pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 89:8)
itaque primum in ipsa cupiditate, cum id solum agitur ut ea tollatur, non est quaerendum, bonum illud necne sit quod lubidinem moveat, sed lubido ipsa tollenda est, ut, sive, quod honestum est, id sit summum bonum sive voluptas sive horum utrumque coniunctum sive tria illa genera bonorum, tamen, etiamsi virtutis ipsius vehementior adpetitus sit, eadem sit omnibus ad deterrendum adhibenda oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 62:2)
haec inconstantia mutabilitasque mentis quem non ipsa pravitate deterreat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 76:3)
etenim si naturalis amor esset, et amarent omnes et semper amarent et idem amarent, neque alium pudor, alium cogitatio, alium satietas deterreret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 76:5)
Prius Inachia Tirynthius ora exagitatus onus caeli tulit, ante profanam Laomedon gemini satiavit numinis iram, Iunonem Peliassensit, tulit inscius arma Telephus et regnum Neptuni pavit Vlixes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 139:3)
Huius respectu fabulae deterritus Periculosum semper vitavi lucrum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Asinus et porcellus.4)
Tali consilio est a fuga deterritus.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et servus profugus: Non esse malo addendum malum.15)
In his me multa sollicitant, aliqua nec minora deterrent.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 1:3)
Cur enim non usquequaque tenuitatem vestram insequar et exagitem?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 5:1)
Proinde non paenitet me consuetudinis meae quam utilissimam experior, adeoque non deterreor sermunculis istorum, ut ultro te rogem monstres aliquid quod his addam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 14:1)
credula si fueris, aliae tua gaudia carpent, et lepus hic aliis exagitatus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 138:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION