라틴어 문장 검색

Iamque admoverat pectori, cum advolant vigiles et repugnanti e manibus extorquent adlevatumque in tabernaculum deferunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 5:2)
deinde spreto tam incondito auxilio ab utroque latere vehiculis circumfusi repugnantes fodere coeperunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 19:2)
Ac postero die rex, cum etiam acrius certamen exposcerent, quia deterrere non poterat, destinata exequi passus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 21:2)
Qua capta Porticanus cum paucis repugnans occiditur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 14:4)
aestu secundo eas ferri magnarum navium corpora aequantes, tubae cantu deterritas sequi classem cum magno aequoris strepitu velut demersa navigia subisse aquas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 14:2)
Nec aut praefectorum castigatione aut verecundia regis deterriti tumultuoso clamore et militari violentia volentem loqui inhibebant, palam professi nusquam inde nisi in patriam vestigium esse moturos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 17:1)
Desiluit deinde frendens de tribunali et in medium armatorum agmen se inmisit, notatos quoque, qui ferocissime oblocuti erant, singulos manu corripuit nec ausos repugnare XIII adservandos custodibus corporis tradidit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 24:1)
et qui divine ordinationi repugnat, voluntati omnipotentie coequali recalcitrat;
(단테 알리기에리, Epistolae 28:6)
scilicet quod illud quod nature intentioni repugnat Deus nolit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 2:5)
Deum non nolle quod nature intentioni repugnat. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 2:7)
que quidem convenientia ipsi confusioni repugnat, que ruit celitus in edificatione Babel.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 59:4)
In hac legatione, magnum eventum habitura, animumque prudentem aeque ac impavidum postulante, per regiones desertas itinera fecit, neque imbribus, neque nive, neque amnium trajectu deterritus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.31)
In dies, porro, magis magisque angebatur animus, reputando, hujusce infelici exitu certaminis, posteros a vindicando semetipsos in libertatem in aeternum deterreri.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.49)
Hos tumultus sedare, Gallos a bello Hispanis inferendo deterrere, simulque, armis depositis, pro libero usu fluminis Mississippiensis cum Hispaniarum rege pacisci, Washingtonio contigit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.18)
Ad hoc, Galli a bello civitatibus Hispanis inferendo deterrendi a praeside erant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.21)

SEARCH

MENU NAVIGATION