라틴어 문장 검색

ac si quo casu lima caenoso ripae supercilio lubricante oneris impatientia prolapsus deruissem, cum deberet egregius agaso manum porrigere, capistro suspendere, cauda sublevare, certe partem tanti oneris, quoad resurgerem saltem, detrahere, nullum quidem defesso mihi ferebat auxilium, sed occipiens a capite, immo vero et ipsis auribus, totum me compilabat, ceciditque fusti grandissimo, donec fomenti vice ipsae me plagae suscitarent.
(아풀레이우스, 변신, 7권 16:2)
et illico detractus ad terram pugnisque pulsatus et calcibus confusus infit deierans nullum semet vidisse ductorem, sed plane continuatum solutum et solitarium ob indicivae praemium occupasse, domino tamen suo restituturum.
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:12)
"nee tibi ministerium deerit istorum."
(아풀레이우스, 변신, 7권 24:9)
nec quicquam praeter I unicam tubam deerat quin acies esset proeliaris.
(아풀레이우스, 변신, 8권 4:9)
"Nam si quid in ultimo fortunae turbine resipiscis, expergite mi ausculta et advenam istum asinum remoto quodam loco deductum iugula, femusque eius ad similitudinem perditi detractum et accuratius in protrimentis sapidissime percoctum appone domino cervini vicem."
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:8)
Nec ille sermoni mulieris defuit sed exsurgens alacriter
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:1)
Nec defuit qui, manu super dorsum meum iniecta, in ipso deae quam gerebam gremio scrutatus, repperiret atque incoram omnium aureum depromeret cantharum.
(아풀레이우스, 변신, 9권 10:1)
Nec enim vel unum vitium nequissimae illi feminae deerat, sed omnia prorsus, ut in quandam caenosam latrinam, in eius animum flagitia confluxerant:
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:3)
nec enim mihi sollertia defuisset ad detegenda quoquo modo pessimae feminae flagitia.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:5)
eumque nodo cervicis absolutum detractumque summis plangoribus;
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:9)
nec defuit vicinus perfidus qui nos illico occultari nuntiaret.
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:3)
Magnus denique continuo clamor exortus est, et emensis protenus scalis iniecta manu quidam me velut captivum detrahunt.
(아풀레이우스, 변신, 9권 39:4)
Nec rota vel equuleus more Graecorum tormentis eius apparata iam deerant, sed offirmatus mira praesumptione nullis verberibus ac ne ipso quidem succumbit igni.
(아풀레이우스, 변신, 10권 10:5)
Illa vero, quotiens ei parcens nates recellebam, accedens totiens nisu rabido et spinam prehendens meam appliciore nexu inhaerebat, ut Hercule etiam deesse mihi aliquid ad supplendam eius libidinem crederem, nec Minotauri matrem frustra delectatam putarem adultero mugiente.
(아풀레이우스, 변신, 10권 22:9)
Nec ille deerat qui magistratum fascibus purpuraque luderet, nec qui pallio baculoque et baxeis et hircino barbitio philosophum fingeret, nec qui diversis harundinibus alter aucupem cum visco, alter piscatorem cum hamis induceret.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION