라틴어 문장 검색

turpis enim excusatio est et minime accipienda cum in ceteris peccatis, tum si quis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 52:2)
qua re talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 55:1)
nostro incommodo detrimentoque, si est ita necesse, doleamus, illius vero mortis opportunitatem benevolentia potius quam misericordia prosequamur, ut, quotienscumque de clarissimo et beatissimo viro cogitemus, ilium potius quam nosmet ipsos diligere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 4:2)
II. Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul videret, ne quid res publica detrimenti caperet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 4:1)
nihil enim desiderabile concupiscunt, plusque in ipsa iniuria detrimenti est quam in iis rebus emolumenti, quae pariuntur iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 69:2)
Ut vero conservetur omnis homini erga hominem societas, coniunctio, caritas, et emolumenta et detrimenta, quae ὠφελήματα et βλάμματα appellant, communia esse voluerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 90:1)
detrimentum (Stoice, βλάμμα, κίνησισ κατα` κακίαν116 19 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)138)
at deo ne excusatio quidem est inscientiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 91:3)
Una ex re satis praecipit, ut, quicquid sine detrimento commodari possit, id tribuatur vel ignoto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 68:6)
Utendum etiam est excusatione adversus eos, quos invitus offendas, quacumque possis, quare id, quod feceris, necesse fuerit nec aliter facere potueris, ceterisque aperis et officiis erit id, quod violatum videbitur, compensandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 90:4)
Ego vero si velim et nostrae civitatis exemplis uti et aliarum, plura proferre possim detrimenta publicis rebus quam adiumenta, per homines eloquentissimos importata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 38:1)
stultitia autem excusationem non habet, quia nemo videtur, aut quia crudus fuerit aut quod ita maluerit, stultus fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 125:1)
Erant optimi cives iudices, bonorum virorum plenum forum, vix ut mihi tenuis quaedam venia daretur excusationis, quod tamen eum defenderem, qui mihi quaestor fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 198:3)
ut ego, qui in dilectu Metello, cum excusationem oculorum a me non acciperet et dixisset "tu igitur nihil vides?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 275:4)
Iam illa perfugia, quae sumunt sibi ad excusationem, quo facilius otio perfruantur, certe minime sunt audienda, cum ita dicunt, accedere ad rem publicam plerumque homines nulla re bona dignos, cum quibus comparari sordidum, confligere autem multitudine praesertim incitata miserum et periculosum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION