라틴어 문장 검색

documento sunt iuvenes Tarentini, qui multa de rege Pyrrho sequius inter cenam locuti, cum rationem facti reposcerentur et neque negari res neque defendi posset, risu sunt et opportune ioco elapsi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 119:1)
animi coniectura non dubie in omnia tempora cadit, qua mente Ligarius in Africa fuerit, qua mente Pyrrhus foedus petat, quomodo laturus sit Caesar, si Ptolemaeus Pompeium occiderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 77:1)
Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros inposuere, qui rem publicam eorum tractarent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장52)
Ita bonum publicum, uti in plerisque negotiis solet, privata gratia deuictum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장4)
Fabricius Pyrrhi regis aurum reppulit maiusque regno iudicavit regias opes posse contemnere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 6:1)
" Vive," inquit, " beneficio meo, Pyrrhe, et gaude quod adhuc dolebas, Fabricium non posse corrumpi."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 6:5)
rex ille regum, ductor Agamemnon ducum, cuius secutae mille vexillum rates Iliaca velis maria texerunt suis, post decima Phoebi lustra devicto Ilio adest - daturus coniugi iugulum suae.
(세네카, 아가멤논 1:16)
invidet Pyrrhus patri, Aiaci Vlixes, Hectori Atrides minor, Agamemno Priamo;
(세네카, 아가멤논 10:43)
saepe commotae sonuere parmae tacitumque murmur percussit aures, ut fremuit male subdolo parens Pyrrhus Vlixi.
(세네카, 아가멤논 11:16)
vidi, vidi senis in iugulo telum Pyrrhi vix exiguo sanguine tingui.
(세네카, 아가멤논 11:26)
intra exiguum paucissimorum dierum tempus poterit quilibet facere illud quod Cineas fecit, qui missus a Pyrrho legatus ad Romanos postero die nouus homo et senatum et omnem urbanam circumfusam senatui plebem nominibus suis persalutauit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 19:4)
Crudelis et pertinax nouerca post omnia deuicta nihilominus saeuit.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 7:12)
Pyrrhum maximum praeceptorem certaminis gymnici solitum aiunt iis quos exercebat praecipere, ne irascerentur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 77:1)
Quod bellum tam eum Pyrrho quam eum divitiis gerit ?
(세네카, De Providentia, book 1 27:2)
Fabricius aurum a Pyrrho accipere noluit;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Gener inimici divitis.18)

SEARCH

MENU NAVIGATION