라틴어 문장 검색

felle veneni amaritudine veneni, suco noxio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8571)
sagittas, quibus infernus deus et noxius indicatur, unde etiam Apollo dictus est ἀπο` τοῦ ἀπολλύειν. hinc est quod et Homerus eundem tam pesti- lentiae dicit quam salutis auctorem, et Horatius ait "condito mi- tis placidusque telo supplices audi pueros, Apollo":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 6612)
tepido umore stanti, noxio, inutili.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1172)
atris modo noxiis, id est ad tenebras et mortem mittentibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 12910)
turbine nigro tempestate noxia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3202)
sciendum autem, ut diximus, de planetis quinque duos esse noxios, Martem et Saturnum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3353)
sinister noxius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4441)
nam fluminum limus est noxius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1882)
nigris nocentibus, noxiis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2143)
nam carcer est custodia noxiorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1042)
nam apud maiores homicidii poenam noxius arietis damno luebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3872)
gravi nidore serpenti- bus scilicet noxio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4152)
"adeo passim cadunt, montes inruunt, arboribus incurrunt, sine dilectu tangunt loca sacra et profana, homines noxios feriunt et saepe religiosos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:14)
"Tauris etiam Ponticis et Aegyptio Busiridi ritus fuit hospites immolare, et Mercurio Gallis humanas vel inhumanas victimas caedere, Romani Graecum et Graecam, Gallum et Gallam sacrificii viventes obruere, hodieque ab ipsis Latiaris Iuppiter homicidio colitur, et quod Saturni filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine saginatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:9)
"Nos igitur, qui moribus et pudore censemur, merito malis voluptatibus et pompis vestris et spectaculis abstinemus, quorum et de sacris originem novimus et noxia blandimenta damnamus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION