라틴어 문장 검색

Quae cum ita sint, paululum equidem de me deprecabor et petam a vobis, ut ea, quae dicam, non de memet ipso, sed de oratore dicere putetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 74:1)
Quid hoc esse dicam, nisi forte quia divites putant nihil esse quod non cedat suae pecuniae, et in gratiam sui legem velint esse venalem?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:23)
Sed id neque permitti dicit, neque permittendum esse umquam putat, ut homines libertini ordinis per adoptiones in iura ingenuorum invadant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 13:1)
Deprecor hoc in loco vir bonus ita esse dictum putabat, ut plerumque a vulgo dicitur, quod significat valde precor et oro et supplico, in quo de praepositio ad augendum et cumulandum valet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 4:1)
Nam etsi sine ullo periculo legionis delectae cum equitatu proelium fore videbat, tamen committendum non putabat ut, pulsis hostibus, dici posset eos ab se per fidem in conloquio circumventos.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 46장3)
itaque cum ille Sardis iturum se dixisset, Tissaphernes eandem Cariam defendendam putavit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 5:1)
Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur atque in eas rursum res omnia dissoluuntur, qui magis illa queunt rerum primordia dici quam contra res illorum retroque putari?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:1)
Cingius mensem nominatum putat a Maia, quam Vulcani dicit uxorem, argumentoque utitur, quod flamen Vulcanalis Kalendis Maiis huic deae rem divinam facit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 18:1)
Nam cum me murem, cum me tua lumina dicis, Horis me refici vix puto posse decem.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXIX2)
sane 'decurrere' iuxta analogiam dixit, non, ut imperiti putant, decurrerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1533)
multi male putant nomen esse indeclinabile, et dicunt positum esse pro 'causa'. 'causa' autem nomen est, quod ponitur pro 'ratione':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6708)
nam rem quam pro se Troiani putabant, in contrarium vertit, dicens navigationis et fugae auxilium perdidisse Troianos, quos constat pro felicitate habuisse navigationis vitare discrimina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1282)
Credit eis quae dicuntur qui audit oratorem, vera putat, adsentitur probat, fidem facit oratio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 2:4)
Tenesne igitur, inquam, Hieronymus Rhodius quid dicat esse summum bonum, quo putet omnia referri oportere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 11:7)
Nec tamen argumentum hoc Epicurus a parvis petivit aut etiam a bestiis, quae putat esse specula naturae, ut diceret ab iis duce natura hanc voluptatem expeti nihil dolendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION