라틴어 문장 검색

est igitur tropos sermo a naturali et principali significatione translatus ad aliam ornandae orationis gratia, vel, ut plerique grammatici finiunt, dictio ab eo loco, in quo propria est, translata in eum, in quo propria non est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 5:1)
inter plurimos enim, quod sciam, consensus est duas eius esse partes, διανοίασ, id est mentis vel sensus vel sententiarum, nam his omnibus modis dictum est, et λέξεωσ id est verborum vel dictionis vel elocutionis vel sermonis vel orationis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 17:5)
in quo multum etiam adfectus iuvant et interrupta silentio dictio et cunctationes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 117:2)
declamationes vero, quales in scholis rhetorum dicuntur, si modo sunt ad veritatem accommodatae et orationibus similes, non tantum dum adolescit profectus sunt utilissimae, quia inventionem et dispositionem pariter exercent, sed etiam cum est consummatus ac iam in foro clarus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 215:1)
neque enim frustra in tertio de Oratore libro L. Crassus cuncta, quae de aequo, iusto, vero, bono deque iis, quae sunt contra posita, dicantur, propria esse oratoris adfirmat, ac philosophos, cum ea dicendi viribus tuentur, uti rhetorum armis, non suis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 57:1)
nam M. Tullius, non tantum se debere scholis rhetorum, quantum Academiae spatiis, frequenter ipse testatus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 75:1)
In rhetorum ac philosophorum scholis solitudo est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 23:6)
Longe enim frugalior haec iuventus est quam illa, cum reus adulterium apud iudices negaret, iudices apud reum confiterentur, cum stuprum committeretur rei iudicandae causa, cum Clodius isdem vitiis gratiosus, quibus nocens, conciliaturas exerceret in ipsa causae dictione.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 9:2)
cum condiscipuli essemus aput Marullum rhetorem, hominem satis aridum, paucissima belle, sed non uulgato genere dicentem, cum ille exilitatem orationis suae imputaret controuersiae et diceret:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 22:3)
Obscene, quemadmodum MVRREDIVS rhetor qui dixit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 21:16)
Habuit et Blandum rhetorem praeceptorem qui primus eques Romanus Romae docuit:
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 5:1)
nam primus omnium Latinus rhetor Romae fuit puero Cicerone Plotius.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 5:3)
tacitam nescio quam BROCCO cuidam non malo rhetori uisum erat, qui dixerat adulescentem uideri sibi habere capitalia quaedam uitia;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 23:1)
Hanc controuersiam memini ab OVIDIO Nasone declamari aput rhetorem Arellium Fuscum cuius auditor fuit;
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 6:10)
tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua timeret, etiam cum dixisset:
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION