라틴어 문장 검색

Ficorum genera,etsi sapore atque habitu distant, uno modo, sed pro differentia agri seruntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 10:1)
Sed omnis surculus omni arbori inseri potest, si non est ei, cui inseritur, cortice dissimilis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 1:1)
Quo ne longiore exordio legentem fatigemus, unum quasi exemplum subiciemus, -quo possit omne genus surculi dissimilibus arboribus inseri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 13:1)
Nam interdum etiam citra praedicta signa dissimiles sui mulas fingit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 7:4)
Quia 4 cum sit fere eadem corporis natura minorum maiorumque quadrupedum, paucae parvaeque morborum et remediorum differentiae possunt inveniri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 1:3)
Pastor album probat, quoniam est ferae dissimilis, magnoque opus interdum discrimine est in propulsandis lupis sub obscuro mane vel etiam crepusculo, ne pro bestia canem feriat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 3:7)
rustica, quae non dissimilis villaticae per aucupem decipitur, eaque plurima est in insula, quam nautae in Ligustico mari sitam producto nomine alitis Gallinariam vocitaverunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 2:2)
Vasa, quibus recens et munda praebeatur aqua, non dissimilia sint gallinariis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 6:1)
Atque ut litorum sic et fretorum differentias nosse oportet, ne nos alienigenae pisces decipiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 9:1)
Ac silvestrium commodissime faciunt glandifera robora, quin etiam terebinthus, nec dissimilis huic lentiscus ac tiliae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 3:2)
nam aetate et forma haud dissimili in dominum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장5)
haud dissimilia alii et quidam atrociora circumstrepebant, precabanturque Drusum daret ultionis exemplum, donec accitam convictamque attineri publica custodia iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 36장6)
mox adversum artes Tacfarinatis haud dissimili modo belligeratum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 73장7)
ac velim impetratum ab aliquo vestrum ut causas huius infinitae differentiae scrutetur ac reddat, quas mecum ipse plerumque conquiro.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 15장 2:2)
nam quibus instrui veteres oratores soliti sint, dixisti differentiamque nostrae desidiae et inscientiae adversus acerrima et fecundissima eorum studia demonstrasti:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION