라틴어 문장 검색

quomodo spiritus, aut cibus, vel trahatur, vel digeratur, ne sapientiae quidem professores scientia comprehendunt, sed conjectura persequuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 46:2)
Cognito igitur eo, quod ex his est, si corpus adstrictum est, digerendum esse;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 56:1)
aliud sudore digeri, aliud tabe consumi.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 67:3)
calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudore digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 6:4)
Igitur saluberrimum ver est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 1:1)
Ubi aequalitas autem est, tamen saluberrimi sunt sereni dies;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 3:1)
Si genus aliud ventorum est, salubriores septentrionales, quam subsolani, vel austri sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 3:4)
aut digerendum in eo, quod copia nocet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 2:8)
nam neque totum corpus infirmari cito per partem potest, et opus est quam plurimum materiae digeri, sive id ipsum membrum, sive per id aliud levamus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 10:2)
ne aut imbecillum hominem nimis digerant, aut humili desint.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XV De gestatione. 3:3)
Utiliaque haec genera sunt, quoties humor intus nocet, isque digerendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 1:5)
His omnibus commune est, digerere id, quod vel praecordia onerat, vel fauces strangulat, vel in aliquo membro nocet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 10:6)
quae calefaciunt et digerunt, emolliunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 6:2)
Minui ergo tantum materiam superantem oportet, quae naturaliter digeritur, ubi nihil novi accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 4:1)
Itaque abstinendus a cibo primis diebus, et in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION