라틴어 문장 검색

Et quia sinistrum cornu ad usque plaustra ipsa accessit, ultra (siqui tulissent suppetias) processurum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 2:2)
Qui casus cum plerosque ex his, qui simul deciderant, graviter adfecisset, illi tamen nihil aliud laesionis intulit, praeter quod capulo gladii, quo accinctus erat, imi pectoris pars sinistra contusa est et auris dextra in parte posteriore vulnerata, femur quoque dextrum cuiusdam ligni pondere iuxta inguina conlisum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 243:2)
et duo quidem, id est dexter ac sinister, tardius ingressi sunt, eo quod unus Alpium transitu hostium manu resistente prohibebatur, alter et longitudine itineris et Dravo flumine, quod traiciendum erat, impediebatur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 262:3)
Sed ille, amisso equo a dextris et a sinistris adversarios caedens, civitatem ingressus tristem populum reddidit laetum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:6)
Rodulfus abba et levita obiit Nonis Ianuarii sepultusque in aecclesia beati Petri, in sinistra parte altaris, in monasterio sancti Vedasti.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 46:1)
si triginta annos pro decem dixisses, posses uideri computationis gestu errasse, quos circulare debueris digitos adgessisse.
(아풀레이우스, 변명 87:17)
cum uero quadraginta, quae facilius ceteris porrecta palma significantur, ea quadraginta tu dimidio auges, non potes digitorum gestu errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillam ratus binos cuiusque anni consules numerasti.
(아풀레이우스, 변명 87:18)
laeua distantibus digitis neruos molitur, dextra psallentis gestu pulsabulum citharae admouet, ceu parata percutere, cum uox in cantico interquieuit;
(아풀레이우스, 플로리다 15:17)
Sed, ut fieri assolet, sinistro pede profectum me spes compendii frustrata est;
(아풀레이우스, 변신, 1권 5:9)
At ille, digitum a pollice proximum ori suo admovens et in stuporem attonitus,
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:4)
et capite Socratis in alterum dimoto latus per iugulum sinistrum capulo tenus gladium totum et demergit, et sanguinis eruptionem utriculo admoto excipit diligenter, ut nulla stilla compareret usquam:
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:10)
"Felix et certius beatus cui permiseris illuc digitum intingere!"
(아풀레이우스, 변신, 2권 7:11)
sed instantia Byrrhaenae, quae eum adiuratione suae salutis ingratis cogebat effari, perfecit ut vellet, ac sic aggeratis in cumulum stragulis et effultus in cubitum suberectusque in torum porrigit dexteram, et ad instar oratorum conformat articulum duobusque infimis conclusis digitis ceteros eminus porrigens et infesto pollice subrigens infit Thelyphron:
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:20)
"Tunc, digito me demonstrans:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:81)
"Ac dum directis digitis et detortis nutibus praesentium denotor, dum risus ebullit, inter pedes circumstantium frigido sudore defluens evado."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:89)

SEARCH

MENU NAVIGATION