라틴어 문장 검색

luxuriam non reprehendit, modo sit vacua infinita cupiditate et timore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 40:9)
summum enim bonum et malum vagiens puer utra voluptate diiudicabit, stante an movente?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 41:6)
quam multa vero iniuste fieri possunt, quae nemo possit reprehendere!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 74:3)
ipse negat, ut ante dixi, luxuriosorum vitam reprehendendam, nisi plane fatui sint, id est nisi aut cupiant aut metuant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 91:5)
his enim rebus detractis negat se reperire in asotorum vita quod reprehendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 91:7)
hoc etsi multimodis reprehendi potest, tamen accipio, quod dant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 107:6)
de ipsis rebus autem saepenumero, Brute, vereor ne reprehendar, cum haec ad te scribam, qui cum in philosophia, tum in optimo genere philosophiae tantum processeris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 8:2)
quod si facerem quasi te erudiens, iure reprehenderer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 8:3)
attendes igitur, ut soles, diligenter eamque controversiam diiudicabis, quae mihi fuit cum avunculo tuo, divino ac singulari viro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 8:5)
etsi hoc quidem est in vitio, dissolutionem naturae tam valde perhorrescere - quod item est reprehendendum in dolore - , sed quia fere sic afficiuntur omnes, satis argumenti est ab interitu naturam abhorrere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 42:3)
idque quo magis quidam ita faciunt, ut iure etiam reprehendantur, hoc magis intellegendum est haec ipsa nimia in quibusdam futura non fuisse, nisi quaedam essent modica natura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 42:4)
reprehenditur ab Epicureis, quod se in musicis,geometria, numeris, astriscontriverit 31 14sq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)383)
quod vero maxime rem causamque continet, utrum nihil agant nihil moliantur omni curatione et administratione rerum vacent, an contra ab iis et a principio omnia facta et constituta sint et ad infinitum tempus regantur atque moveantur, in primis [quae] magna dissensio est, eaque nisi diiudicatur in summo errore necesse est homines atque in maximarum rerum ignoratione versari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 2:4)
Qua quidem in causa et benivolos obiurgatores placare et invidos vituperatores confutare possumus, ut alteros reprehendisse paeniteat, alteri didicisse se gaudeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 5:3)
Tum Xenophanes, qui mente adiuncta omne praeterea, quod esset infinitum, deum voluit esse, de ipsa mente item reprehendetur ut ceteri, de infinitate autem vehementius, in qua nihil neque sentiens neque coniunctum potest esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION