라틴어 문장 검색

Quis enim est tam cupidus in perspicienda cognoscendaque rerum natura, ut, si ei tractanti contemplantique res cognitione dignissimas subito sit allatum periculum discrimenque patriae, cui subvenire opitularique possit, non illa omnia relinquat atque abiciat, etiamsi dinumerare se stellas aut metiri mundi magnitudinem posse arbitretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 198:2)
Ex quo intellegi regiis annis dinumeratis potest anno fere centesimo et quadragesimo post mortem Numae primum Italiam Pythagoram attigisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 45:1)
cuius quidem anni nondum vicesimam partem scito esse conversam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 4:6)
centuriat Capuae, dinumerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:12)
ibi quintum et vicesimum iam diem aggeribus, viniis, turribus oppugnabam oppidum munitissimum, Pindenissum, tantis opibus tantoque negotio, ut mihi ad summam gloriam nihil desit nisi nomen oppidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 10 3:5)
Liberalibus litteras accepi tuas quas mihi Cornificius altero vicesimo die, ut dicebat, reddidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 25 1:1)
de nave exeuntibus nobis Acastus cum litteris praesto fuit uno et vicesimo die sane strenue.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 5 1:5)
Cum hanc iam epistulam complicarem, tabellarii a vobis venerunt a. d. xi K. septimo vicesimo die.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 5장 3:1)
de verbis enim componendis et de syllabis prope modum dinumerandis et dimetiendis loquemur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 1:1)
Corporis igitur alterutrius in hoc spatio mobili de loco dato, secundum datam rectam, data cum velocitate exeuntis, & vi centripeta ad centrum illud tendente correpti, determinandus est motus per Problema nonum & vicesimum sextum:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 29:3)
Horas numero ab appulsu Luminaris utriusque ad Meridianum loci, tam infra Horizontem quàm supra, & per horas diei Lunaris intelligo vigesimas quartas partes temporis quo Luna motu apparente diurno ad Meridianum loci revolvitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 13:3)
Quando vicesimam numerasti?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:4)
Philargyro etiam fundum lego et contubernalem suam, Carioni quoque insulam et vicesimam et lectum stratum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:4)
Miretur nunc aliquis Vlixis nutricem post vicesimum annum cicatricem invenisse originis indicem, cum homo prudentissimus confusis omnibus corporis orisque lineamentis ad unicum fugitivi argumentum tam docte pervenerit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:18)
scilicet a tumulis et, qui periere, propinquis protinus ad vivos ora referre iuvat postque tot amissos, quicquid de sanguine restat, aspicere et generis dinumerare gradus, innocui veniant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권393)

SEARCH

MENU NAVIGATION