라틴어 문장 검색

ita omnis terror pavorque cum illo latus signa prima Latinorum turbavit, deinde in totam penitus aciem pervasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 131:1)
legati Romanorum cum se non quo hostis vocasset sed quo imperatores sui duxissent ituros esse respondissent . . iam Publilius inter Palaepolim Neapolimque loco opportune capto diremerat hostibus societatem auxilii mutui qua, ut quisque locus premeretur, inter se usi fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 329:1)
nam neque facile fuisse id vitium nosci, cum consul oriens de nocte silentio diceret dictatorem, neque ab consule cuiquam publice privatimve de ea re scriptum esse nec quemquam mortalium exstare qui se vidisse aut audisse quid dicat quod auspicium dirimeret, neque augures divinare Romae sedentes potuisse quid in castris consuli vitii obvenisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 334:2)
modo miserarentur quod vir talis etiam praecipuum apud hostes supplicium passurus esset ob iram diremptae pacis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 116:1)
non caedes non fuga alterius partis sed nox incertos victi victoresne essent diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 322:2)
primo ita omnia opportuna loca hostes inter consulum castra interceperunt ut pervadere expeditus nuntius non posset et per aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu alterius uterque consul ageret, Romamque is metus manaret, adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 616:1)
cum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 138:1)
nox accensum ingentibus animis proelium diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 633:1)
cum satis sciret per easdem angustias quibus intraverat Falernum agrum rediturum, Calliculam montem et Casilinum occupat modicis praesidiis, quae urbs Volturno flumine dirempta Falernum a Campano agro dividit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 178:2)
dein concursu ad pugnantis facto aequatisque viribus atrox esse coepit pugna, memorabilisque inter paucas fuisset, ni ingentibus procellis effusus imber diremisset pugnantis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 599:3)
postquam Hippocraten atque Epicyden adesse pervasit rumor, fremitusque toto agmine erat haud dubie adprobantium adventum eorum, extemplo praetores citatis equis ad prima signa perrexerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 396:2)
atque ea clades, ut urbis in media Sicilia sitae vel ob insignem munimento naturali locum vel ob sacrata omnia vestigiis raptae quondam Proserpinae, prope uno die omnem Siciliam pervasit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 499:1)
Syphax cum paucis equitibus in Maurusios ex acie Numidas - extremi prope Oceanum adversus Gadis colunt - refugit, adfluentibusque ad famam eius undique barbaris ingentis brevi copias armavit cum quibus in Hispaniam angusto diremptam freto traiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 627:1)
a quibus Syphax rex Numidiae in amicitiam adscitus, qui a Masinissa Massyliorum rege pro Carthaginiensibus pugnante victus in Hispaniam ad Scipionem cum magna manu transiit contra Gades, ubi angusto freto Africa et Hispania dirimuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIV Periocha9)
itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur armaque et corpora hostes obicerent, pervadunt inrumpuntque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 209:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION