라틴어 문장 검색

consultatum de Thessalorum gente est, quorum omnibus qui aderant voluntas temptanda videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 67:1)
se obviam processurum, ut, quid agendum esset, consultarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 98:3)
Antiocho ad Pheras iam castra habenti, ubi coniunxerant ei se Aetoli et Amynander, legati ab Larisa venerunt quaerentes quod ob factum dictumve Thessalorum bello lacesseret eos, simul orantes ut remoto exercitu per legatos, si quid ei videretur, secum disceptaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 100:1)
consultanti quidnam agendum de Larisa esset, supervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 121:2)
quibus auditis cum in contione, quidnam respondendum regi esset, consultaretur, et alii manendum in Romana societate, alii non aspernandam amicitiam regis censerent, media visa est Clyti sententia eoque accepta,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 143:2)
ut ad regem mitterent legatos peterentque ab eo ut Medionios super tanta re consultare in concilio Acarnanum pateretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 145:1)
consul Larisam est profectus, ibi de summa belli consultaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 170:1)
Hypatam ut est ventum, principes Aetolorum apud Flaccum concilium habuerunt consultantes, quonam agendum modo apud consulem foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 320:1)
ita datis qui in tutum eum prosequerentur, Hypatam Nicander consultantibus de pace Romana supervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 346:1)
hoc tam triste responsum cum rettulissent legati, vocatur in contionem a magistratibus populus, ut quid agerent consultarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 319:1)
quibus omnibus datum responsum decem legatos more maiorum senatum missurum ad res Asiae disceptandas componendasque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 664:1)
iam M. Fulvius Apolloniam exercitu traiecto cum Epirotarum principibus consultabat unde bellum inciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 37:1)
hic tumultus consulem Peloponnesum adduxit, iussuque eius Elin concilio indicto Lacedaemonii ad disceptandum acciti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 385:1)
a concilio, ubi ad consulem inter Achaeos Lacedaemoniosque disceptatum est, M. Fulvius, quia iam in exitu annus erat, comitiorum causa profectus Romam creavit consules M. Valerium Messalam et C. Livium Salinatorem, cum M. Aemilium Lepidum inimicum eo quoque anno deiecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 416:1)
controversias inter se iure ac iudicio disceptanto, aut, si utrisque placebit, bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 466:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION