라틴어 문장 검색

Discurrunt nautae ad officia trepidantes velaque tempestati subducunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:2)
ecce boves illuc Erytheidas applicat heros emensus longi claviger orbis iter;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권310)
ipse deus velox discurrere gaudet in altis montibus et subitas concipit ipse fugas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권183)
famuli populusque per omnes discurrunt silvas atque obvia lumina portant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 50:2)
Cernis et emensas in lucem tendere noctes, et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 19:1)
si verum quaeris, Triviae sub nomine daemon tartareus colitur, qui te modo raptat ad aethram sidereoque deum venerandum suadet in astro, per silvas modo mortiferi discurrere mundi erroresque sequi subigit nemorumque putare esse deam, quae corda hominum pavitantia figat quaeque feras perimat letali vulnere mentes, depressos modo subter humum formidine sensus obruit, inplorent ut numina lucis egena seque potestati committant noctis opertae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권112)
audio per Pharios Nilum discurrere campos more suo viridisque sata stagnare Canopi.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2321)
funale textum conserit, suto quod inplet corpore, emensus et multum freti inter procellas excutit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.137)
Olli discurrere pares, atque agmina terni diductis solvere choris, rursusque vocati convertere vias infestaque tela tulere.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 22:3)
Septuma post Troiae exscidium iam vertitur aestas, cum freta, cum terras omnes, tot inhospita saxa sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum Italiam sequimur fugientem, et volvimur undis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:3)
Iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum ardua cernebant iuvenes muroque subibant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 9:6)
Discurrunt variantque vices fusique per herbam indulgent vino et vertunt crateras aenos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:25)
atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 32:3)
"Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra atque iter emensi casus superavimus omnis contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:1)
Ilicet in muros tota discurritur urbe.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION