라틴어 문장 검색

nunc quoque nostras respice terras, et si qua novo belua voltu quatiet populos terrore gravi, tu fulminibus frange trisulcis:
(세네카, Hercules Oetaeus 28:35)
faciet hic faciet dies quod nullus umquam taceat - invadam deos et cuncta quatiam.
(세네카, 메데아 7:24)
- vultus citatus ira riget et caput feroci quatiens superba motu regi minatur ultro.
(세네카, 메데아 13:2)
inter tubarum saepe terribilem sonum sparsam cruore coniugis genetrix mei vultu minaci saeva quatiebat facem, quam dum sequor coacta praesenti metu, diducta subito patuit ingenti mihi tellus hiatu;
(세네카, 옥타비아 11:6)
quatiunt altas saepe procellae aut evertit Fortuna domos.
(세네카, 옥타비아 13:35)
Horrore quatior, fata quo vergant timens, trepidumque gemino pectus affectu labat:
(세네카, 오이디푸스 3:4)
non levi motu, ut solent, agitata trepidant exta, sed totas manus quatiunt novusque prosilit venis cruor.
(세네카, 오이디푸스 5:19)
Poeni quatiunt colla leones cum movit Amor.
(세네카, 파이드라 4:34)
Proloquere quae sors aggravet quassam domum.
(세네카, 파이드라 14:14)
corrupta coniunx, imperi quassa est fides,
(세네카, Thyestes 245:1)
discorsque Erinys veniat et geminas faces Megaera quatiens:
(세네카, Thyestes 258:1)
hic situ quassas stabilire turres,
(세네카, Thyestes 581:1)
Reliquit animus membra, quatiuntur, labant
(세네카, Troades 643:1)
"qui proxima quaeque discursu, flammis, ferro, feritate, rapinis delebant, pacis fallentes nomen inane."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 101)
nisi quod, cum sese hinc salsum portis pelagus impingeret, hinc cloacali pulte fossarum discursu lintrium ventilata ipse lentati languidus lapsus umoris nauticis cuspidibus foraminato fundi glutino sordidaretur, in medio undarum sitiebamus, quia nusquam vel aquaeductum liquor integer vel cisterna defaecabilis vel fons inriguus vel puteus inlimis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION