라틴어 문장 검색

Idem autem etiam recentia phymata doloresque omnes discutit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 35:6)
Medulla uero, quae in spina est, discussa nerui resoluuntur aut distenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 21:1)
Eadem ergo ui uerisimile est spissescentem quoque intus umorem hominis ab eo discuti et sic dari sanitatem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 12:5)
reliqua curationibus inritantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 7:5)
Si protinus inritatum est, scire licet iam carcinoma esse, remouendaque sunt omnia acria, omnia uehementia.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 9:3)
Quibus uero medicamentis discuteretur, supra propositum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 27:9)
Quod per haec discussum non est, necesse est maturescat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 31:3)
Vbi uero aliquis releuatus est, iamque cursus pituitae constitit, reliquias fortasse leniores futuras discutiunt balneum et uinum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 21:3)
Inter initia nonnumquam certis obseruationibus discutietur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 64:3)
Cibo quoque primo abstinendum, deinde eo modico mollique utendum, ne mandentis dentes inritet;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 1:2)
hac enim ratione saepe discutitur, interdum concoquitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 3:4)
Hunc recentem non difficile est discutere medicamentis, quibus cicatrices in oculis extenuantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 5:3)
Atque interdum naturam carcinomatis habet, ubi intentae uenae et arquatae sunt, color pallet, cutis dura est et leui tactu inritatur, inflammationemque in eas partes, quae coniunctae sunt, euocat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 14:5)
Pili uero, qui in palpebris sunt, duabus de causis oculum inritare consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 17:1)
Suffusionis iam alias feci mentionem, quia cum recens incidit, medicamentis quoque saepe discutitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION