라틴어 문장 검색

Cumque arderet cotidie aut ad Aegypti monasteria pergere aut Mesopotamiae invisere choros vel certe insularum Dalmatiae, quae Altino tantum freto distant, solitudines occupare, avunculum pontificem deserere non audebat tota in illo cernens exempla virtutum domique habens, unde disceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:9)
"o Libye, disiunge boves, dum tubera mittas."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V57)
distat enim quae sidera te excipiant modo primos incipientem edere vagitus et adhuc a matre rubentem.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII93)
Illum ego iure despiciam, qui scit quanto sublimior Atlans omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem ignoret quantum ferrata distet ab arca sacculus.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI11)
Quidam sortiti metuentem sabbata patrem nil praeter nubes et caeli numen adorant, nec distare putant humana carne suillam, qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV35)
Sed ille qualis erat ad nuntium rei felicissima temeritate per invios ad id tempus montium tumulos, per intactas vias et nives, expedita manu emensus Galliam, et ex distantibus hibernis castra contraxit, et ante in media Gallia fuit, quam ab ultima timeretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 22:3)
ergo rerum inter summam minimamque quod escit, nil erit ut distet;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:6)
quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:10)
quin etiam passim nostris in versibus ipsis multa elementa vides multis communia verbis, cum tamen inter se versus ac verba necessest confiteare et re et sonitu distare sonanti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:20)
qua propter longe formas distare necessest principiis, varios quae possint edere sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:14)
ergo finita distant ratione creata, ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur, hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 12:16)
semina cum porro distent, differre necessust intervalla vias conexus pondera plagas concursus motus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:24)
quid enim diversius esse putandumst aut magis inter se disiunctum discrepitansque, quam mortale quod est inmortali atque perenni iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:10)
sed ubi [in] speculum quoque sensimus ipsum, continuo a nobis in eum quae fertur imago pervenit, et nostros oculos reiecta revisit atque alium prae se propellens aëra volvit, et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque distare ab speculo tantum semota videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:7)
semina cum porro distent, differre necessest intervalla viasque, foramina quae perhibemus, omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION