라틴어 문장 검색

quibus si adversamur, ordinem de nobis optime meritum et per nos cum re publica coniunctum et a nobis et a re publica diiungemus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 11장 1:2)
etenim cum ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et inridet, non inpetrent ut verum esse concedat quod ita effabimur 'aut vivet cras Hermarchus aut non vivet', cum dialectici sic statuant, omne quod ita disiunctum sit quasi 'aut etiam aut non' modo verum esse sed etiam necessarium (vide quam sit cautus is quem isti tardum putant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 130:5)
in uno hanc divisionem, alia visa esse quae percipi possint in altero autem, alia visa esse probabilia alia non probabilia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 133:2)
itaque quae contra sensus contraque perspicuitatem dicantur ea pertinere ad superiorem divisionem, contra posteriorem nihil dici oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 133:3)
quae vita maxime disiuncta a cupiditate et cum officio coniuncta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 14장 1:12)
Sin membratim volumus dicere, insistimus atque, cum opus est, ab isto cursu invidioso facile nos et saepe diiungimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 2:2)
Extrinsecus autem ea ducuntur quae absunt longeque disiuncta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 3:4)
atque etiam definitiones aliae sunt partitionum aliae divisionum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 3:1)
Divisionum autem definitio formas omnis complectitur quae sub eo genere sunt quod definitur hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 3:3)
iam a communitate res diiuncta videbitur, ut sit explicata definitio sic:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 1:13)
partitionum autem et divisionum genus quale esset ostendimus, sed quid inter se differant planius dicendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 2:1)
in divisione formae, quas Graeci εἴδη vocant, nostri, si qui haec forte tractant, species appellant, non pessime id quidem sed inutiliter ad mutandos casus in dicendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장1)
Quod idem in divisione vitiosum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 1:4)
ut ex hoc quoque intellegatur quid velimus inter partitionem et divisionem interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 2:4)
nam id caderet in divisionem, quae talis est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION