라틴어 문장 검색

Triduoque proximo, cum barbari gradu incederent leni et metuentes eruptionem per devia, quindecim milibus passuum a civitate discreti, stationem peterent Nicen, incertum quo errore procursatoribus omnem illam multitudinis partem, quam viderant, in numero decem milium esse firmantibus, imperator procaci quodam calore perculsus eisdem occurrere festinabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 3:1)
Dumque omnes dispersi per ignotos tramites cedunt, imperator diris pavoribus circumsaeptus, paulatimque insiliens funerum moles, ad lancearios confugit et mattiarios:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 8:1)
Fervente itaque tot malorum congerie, repente cum fragore caelesti, imbres nubibus atris effusi, dispersere circumfrementium globes, reversique ad vallum dimensum tereti figura plaustrorum, immanes spiritus latius porrigentes, iubebant nostris per minaces litteras et legatum dedere civitatem, fide retinendae salutis accepta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 5:1)
Obsessi vero apud Hadrianopolim, post eorum abitum tempestivum, cum vacare hoste loca proxima compertae fidei nuntiassent exploratores, egressi media nocte, vitatis aggeribus publicis, per nemorosa et devia, pars Philippopolim, exindeque Serdicam, alia ad Macedoniam, cum intemeratis opibus quas vehebant, omni studio ad properandum excogitato, currebant, velut in regionibus illis repperiendo Valente:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 2:1)
Comperta enim fatorum sorte per Thracias, Gothos antea susceptos, dispersosque per varias civitates et castra, datis tectioribus litteris ad eorum rectores, Romanos omnes (quod his temporibus raro contingit), universos tamquam vexillo erecto, uno eodemque die mandavit occidi, exspectatione promissi stipendii securos, ad suburbana productos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 8:2)
Sed ubi vana esse compererat, quae de Nordmannis fama disperserat, sicut prius dispositum habebat, medio mense Augusto Wormatiam venit ibique habito generali conventu et oblata sibi annua dona sollempni more suscepit et legationes plurimas, quae tam de Roma et Benevento, quam et de aliis longinquis terris ad eum venerant, audivit atque absolvit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 337:1)
Tunc Hugo abba haec audiens adunato suo exercitu venit ad regem et Nortmannis a praeda ex pago Belvacensi revertentibus simul cum rege in Vitconia silva insecutus, illi huc illucque dispersi, paucis suorum amissis, rediere ad naves.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 20:1)
Nam amissa praeda per silvas dispersi evasere atque ita ad castra reversi sunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 44:4)
Nortmanni vero, qui huc illucque dispersi erant, adunati in eodem loco iterum sibi sedem firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:7)
porro noster Plato, nihil ab hac secta uel paululum deuius, pythagorissat in plurimis;
(아풀레이우스, 플로리다 15:32)
Nam et ipsa solitudo iam mihi bonam fiduciam tribuebat, si devius et frutectis absconditus sumpto remedio de iumenti quadripedis incurvo gradu rursum erectus in hominem, inspectante nullo, resurgerem.
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:6)
De summo vertice fons afluens bullis ingentibus scaturribat, perque prona delapsus evomebat undas argenteas, iamque rivulis pluribus dispersus ac valles illas agminibus stagnantibus irrigans in modum stipati maris vel ignavi fluminis cuncta cohibebat.
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:5)
"Qui cum dormientis anus perfracto tuguriolo conscendisset cubiculum superius iamque protinus oblisis faucibus interstinguere eam debuisset, prius maluit rerum singula per latiorem fenestram forinsecus nobis scilicet rapienda dispergere."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:23)
"huius conterminam deviis abditam locis quaere Taenarum."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:135)
"Nunc etiam visa quadam honesta iuvene, ligno quod devehebat abiecto dispersoque, in eam furiosos direxit impetus, et festivus hic amasio humo sordida prostratam mulierem ibidem incoram omnium gestiebat inscendere."
(아풀레이우스, 변신, 7권 19:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION