라틴어 문장 검색

multimodis ut noscere possis dispertitam animae naturam exisse per artus et prius esse sibi distractam corpore in ipso, quam prolapsa foras enaret in aëris auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:9)
Et quoniam toto sentimus corpore inesse vitalem sensum et totum esse animale videmus, si subito medium celeri praeciderit ictu vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque, dispertita procul dubio quoque vis animai et discissa simul cum corpore dissicietur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:6)
dispertitur enim per caulas corporis omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 17:9)
quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai et fera vis venti per crebra foramina terrae dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:5)
Arator an terminum, id est circum terminum, et ambire dicitur pro circumire.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 5:4)
Haec tibi semper erunt, et cum sollemnia vota Reddemus nymphis, et cum lustrabimus agros, ubi lustrare significat circumire:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 7:4)
Dumque illi effusam longis anfractibus urbem Circueunt, Aruns dispersos fulminis ignes Colligit, et terrae moesto cum murmure condit, Datque locis nomen sacris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:45)
hanc omni puppes statione solutae Circumeunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:29)
Prima duces vidit iunctis consistere castris Tellus, quam volucer Genusus, quam mollior Apsus Circueunt ripis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:40)
telumque irata receptum Impetit, et secum fugientem circuit hastam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:64)
et arma Signaque et adflictas omni iam parte catervas Circuit, et revocat matura in fata ruentes, Seque negat tanti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:17)
Non sic moderator equorum, Dexteriore rota laevum cum circuit axem, Cogit inoffensae currus accedere metae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:57)
Ultima castrorum medicatus circuit ignis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:56)
Circuit exustae nomen memorabile Troiae, Magnaque Phoebei quaerit vestigia muri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:12)
Tum vultu semper celante timorem, Intrepidus superum sedes et templa vetusti Numinis, antiquas Macetum testantia vires, Circuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION