라틴어 문장 검색

"Domine, in civitate tua imaginem eorum .dissipa."
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:16)
"Patrimoniolum meum cottidie perit, maiorum hereditas dissipatur, servus contumeliose locutus est, imperium ancilla neglexit."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:4)
Iungunt opes, sociant voluntates, ut, quod aemulatio dissipatura erat, concordia cresceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:8)
"Ventus aquilo dissipat nubes et vultus tristis linguas detrahentium."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:19)
non quaerat virginitatis et aeternae pudicitiae nuditatem, quam semel habere desivit, sed utatur vase suo in sanctificatione et pudicitia bibatque de fontibus suis et non quaerat cisternas lupanarium dissipatas, quae purissimas aquas pudicitiae continere non possunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:14)
Ea denique visa est praedae magnitudo, cuius decima Apollini Pythio mitteretur, universusque populus Romanus ad direptionem urbis vocaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 10:1)
Mox cum Euboea atque Boeotia praesidia regis depulisset, omnis copias uno apud Chaeroniam, apud Orchomenon altero bello dissipavit, statimque in Asiam transgressus ipsum opprimit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 11:1)
regisque, ne quid mali deesset, decoratus insignibus castella, vicos, oppida miserabili direptione vastavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 6:2)
iam vero urbium direptione sociarum, cum Oricum et Gomphos et alia castella Thessaliae vastaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 41:1)
itaque habiles in omnia quae usus posceret, ad impetus et recursus flexusque capiendos, illas graves et ad omnia praepeditas singulas plures adortae missilibus, simul rostris, ad hoc ignibus iactis ad arbitrium dissipavere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 6:3)
dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:11)
sol etiam de vertice dissipat omnis ardorem in partis et lumine conserit arva;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:12)
nec sic interemit mors res ut materiai corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:5)
glomerataque multa vaporis corpora, quae stomacho praebent incendia nostro, dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem, urere ne possit calor amplius aridus artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 28:7)
nam tum quoque lumen exilit et claras scintillas dissipat ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION