라틴어 문장 검색

Tamen tot tantosque luctus cepit rerum omnium capacissimum eius pectus victorque divus Augustus non gentium tantummodo externarum, sed etiam dolorum fuit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 90:2)
Gaius Caesar, divi Augusti, avunculi mei magni nepos, circa primos iuventae suae annos Lucium fratrem carissimum sibi princeps iuventutis principem eiusdem iuventutis amisit in apparatu Parthici belli et graviore multo animi vulnere quam postea corporis ictus est ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 91:1)
Numquid in domo mea plus possum quam toto orbe terrarum divus Augustus potuit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 147:4)
Divum Iulium plures amici confecerunt quam inimici, quorum non expleverat spes inexplebiles.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 181:1)
de hoc eleganter dixit diuus Augustus:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.40)
itaque cum mortuo in Syria Gaio Caesare per codicillos questus esset diuus Augustus, ut erat mos illi clementissimo uiro, non ciuiliter tantum sed etiam familiariter, quod in tam magno et recenti luctu suo homo carissimus sibi pleno conuiuio cenasset, rescripsit Pollio:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 5:2)
parcite, o divi, veniam precamur, vivat ut tutus mare qui subegit, sed furit vinci dominus profundi regna secunda.
(세네카, 메데아 10:15)
ille qui meruit pia virtute caelum, divus Augustus, viros quot interemit nobiles, iuvenes senes sparsos per orbem, cum suos mortis metu fugerent penates et trium ferrum ducum, tabula notante deditos tristi neci!
(세네카, 옥타비아 8:7)
merita te divi patris aetasque frangat coniugis, probitas pudor.
(세네카, 옥타비아 9:27)
Reddere penates Claudiae divi parant torosque fratris, debitam partem imperi.
(세네카, 옥타비아 12:5)
non si ipse mundum concitans divum sator corusca saeva tela iaculetur manu, umquam rependam sceleribus poenas pares mater nefanda, mors placet:
(세네카, 오이디푸스 13:40)
aliena quid aequora remis Et sacras uiolamus aquas diuumque quietas Turbamus sedes?
(세네카, Suasoriae, chapter 1 15:13)
avus nepotes - magne divorum parens
(세네카, Thyestes 93:1)
haec tibi contulerunt caelestia munera divi, haec tibi ne matrerm forte dedisse putes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 311)
nam quid ego heroas, quid raptem in crimina divos?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1111)

SEARCH

MENU NAVIGATION