라틴어 문장 검색

Ubi contra viri prudentes sacrificare quandoque invidiae ament, de industria interdum permittentes se vinci in rebus quae minus eius cordi sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 12:3)
Verba enim eius egregia sunt et divina, non deos vulgi negare profanum, sed vulgi opiniones diis applicare profanum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:19)
Certissimum est artes mechanicas sedentarias, quas non sub dio sed sub tecto exercentur, atque manufacturas delicatas quae digitum potius quam brachium requirunt, sua natura militaribus animis esse contrarias.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 10:2)
Indi (loquor de gymnosophistis et veteribus et modernis) se leniter super pyram componunt, atque hoc modo seipsos igne sacrificant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:12)
Hic est eorum qui se morti et periculis devovent et sacrificant propter bonum patriae, quod fecerunt Marcus Regulus et duo Decii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 2:17)
Nam cum sint lignea et inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt; gentibus universis et regibus manifestum erit quia non sunt dii sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in illis est.
(불가타 성경, 바룩서, 4장50)
Neque a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et inaurati et inargentati;
(불가타 성경, 바룩서, 4장56)
Scientes itaque quia non sunt dii, ne timueritis eos.
(불가타 성경, 바룩서, 4장64)
Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati.
(불가타 성경, 바룩서, 4장69)
Eodem modo et in horto spinae albae, super quam omnis avis sedet; similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii eorum lignei et inaurati et inargentati.
(불가타 성경, 바룩서, 4장70)
Super capita montium sacrificant et super colles accendunt thymiama, subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona est umbra eius; ideo fornicantur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae sunt.
(불가타 성경, 호세아서, 4장13)
Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam hi ipsi cum meretricibus secedunt et cum prostibulis delubrorum sacrificant, et populus non intellegens corruet.
(불가타 성경, 호세아서, 4장14)
Quanto magis vocabam eos, tanto recesserunt a facie mea; ipsi Baalim immolabant et simulacris sacrificabant.
(불가타 성경, 호세아서, 11장2)
et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et annuntiate; sic enim diligitis, filii Israel ", dicit Dominus Deus.
(불가타 성경, 아모스서, 4장5)
Propterea immolat sagenae suae et sacrificat reti suo, quia in ipsis incrassata est portio eius, et cibus eius pinguis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION