라틴어 문장 검색

dixi igitur sententias in Antonium, dixi in Lepidum severas neque tam ulciscendi causa quam ut et in praesenti sceleratos civis timore ab impugnanda patria deterrerem et in posterum documentum statuerem ne quis talem amentiam vellet imitari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 11:8)
dederas enim quam contemneres popularis insanias iam ab adulescentia documenta maxima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장 2:5)
Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali, Documentum habere stulta credulitas potest.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.17)
Ii vero, qui benefacta sua verbis adornant, non ideo praedicare quia fecerint, sed ut praedicarent fecisse creduntur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 15:1)
quod potest esse documento nihil desperare, nulli rei fidere, cum videamus tot varietates tam volubili orbe circumagi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 6:1)
Quem errorem magnis documentis expiavit, in summum periculum adducta.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 1:2)
Inde genus durum sumus experiensque laborum et documenta damus qua simus origine nati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 41:12)
Adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos fecerat, et quamquam poenae vix tempora differt, "o periture tuaque aliis documenta dature morte" ait, "ede tuum nomen nomenque parentum et patriam, morisque novi cur sacra frequentes."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 57:1)
Confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne detractare meum est), sed ne communia solus occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem, reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis Troas ab arsuris cum defensore carinis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 24:2)
Hoc rerum in contextu Documentum Apparitiopolitanum requirit “ut ne in naturalibus opibus tractandis praevaleant coetuum oeconomicorum emolumenta, quae irrationabiliter vitae delent fontes”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 70:4)
62. Quid quod huic documento, bonae voluntatis hominibus converso, capitulum de fidei persuasionibus additur?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 81:1)
16. Summum amoris Christi fiduciae documentum in eius pro homine morte reperitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:1)
Si vitam pro amicis tradere maximum est amoris documentum (cfr Io 15,13), Iesus pro omnibus, etiam pro iis qui erant inimici vitam obtulit, ut cor immutaret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:2)
addit et arcanum rerum verique latebras prosperitate aliqua deprendi posse secundi per documenta boni, si sint felicia quae quis experiendo probet:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 228)
en tibi signatum libertatis documentum, quo voluit nos scire Deus, quodcumque sequendum est, sub nostra dicione situm, passimque remissum alterutram calcare viam.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1207)

SEARCH

MENU NAVIGATION