라틴어 문장 검색

Nam maiore commisso delicto igni atque omnibus tormentis necat, leviore de causa auribus desectis aut singulis effossis oculis domum remittit, ut sint reliquis documento et magnitudine poenae perterreant alios.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 4장9)
An dubitamus quin nefario facinore admisso Romani iam ad nos interficiendos concurrant? Proinde, si quid in nobis animi est,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 38장7)
Adiuvat rem proclinatam Convictolitavis plebemque ad furorem impellit, ut facinore admisso ad sanitatem reverti pudeat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 42장4)
Haec faciunt reciperandorum suorum causa; sed contaminati facinore et capti compendio ex direptis bonis, quod ea res ad multos pertinebat, timore poenae exterriti consilia clam de bello inire incipiunt civitatesque reliquas legationibus sollicitant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 43장3)
Postquam vera fides facinus vulgavit Eoum gentibus et Romae iam certius impulit aures, "Eutropiumne etiam nostra dignabimur ira?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:230)
tantum facinus quae diluet aetas?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:16)
"Adspicis obscaenum facinus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:72)
hoc facinus refugo damnavit sole Mycenas avertitque diem;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:267)
Quodsi omnis nostrae paulatim industria vitae fluxit ab exemplis, quidquid procul appetit hostem, hinc reor inventum, morem hinc traxisse Cydonas bellandi Parthosque retro didicisse ferire prima sagittiferae pecudis documenta secutos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice29)
O bene naturae memores, documenta supernae iustitiae, iuvenum numina, vota senum:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam14)
Laodamia sequens remeantem rursus ad umbras Phylaciden et prona ruens Capaneia coniunx communes ardente viro mixtura favillas, et gravis incumbens casto Lucretia ferro, vulnere quae proprio facinus testata tyranni armavit patriae iustos in bella dolores exule Tarquinio, memorandaque concidit uno ulta pudicitiam libertatemque cruore.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae76)
sic cum clara diu mentis documenta dedisses, non te parte sui, sed in omni corpore sumpsit imperium cunctaque dedit tellure regendos rectores.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:25)
quae tunc documenta futuri?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:78)
cetera segnis, ad facinus velox, penitus regione remotas impiger ire vias:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:120)
Haec ubi, dictatur facinus missusque repente qui ferat extortas invito principe voces.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:92)

SEARCH

MENU NAVIGATION