라틴어 문장 검색

igitur grassaturas dispositis per oportuna loca stationibus inhibuit, ergastula recognouit, collegia praeter antiqua et legitima dissoluit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 1:3)
paedagogum ministrosque C. fili, per occasionem ualitudinis mortisque eius superbe auareque in prouincia grassatos, oneratos graui pondere ceruicibus praecipitauit in flumen.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 67장 2:3)
In primis tuendae pacis a grassaturis ac latrociniis seditionumque licentia curam habuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 1:1)
'si non dominaris,' inquit, 'filiola, iniuriam te accipere existimas?
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 1:2)
Nec minore liuore ac malignitate quam superbia saeuitiaque paene aduersus omnis aeui hominum genus grassatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 34장 1:1)
Ita bacchantem atque grassantem non defuit plerisque animus adoriri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 56장 1:1)
Nec minore saeuitia foris et in exteros grassatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 36장 1:1)
his diuerso uitiorum genere grassantibus adeo se abutendum permisit et tradidit, ut uix sibi ipse constaret, modo acerbior parciorque, modo remissior ac neglegentior quam conueniret principi electo atque illud aetatis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 14장 2:5)
denique magna pars hominum incolumem grauissime detestata mortuum laudibus tulit, ut uulgo iactatum sit etiam, Galbam ab eo non tam dominandi quam rei p. ac libertatis restituendae causa interemptum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 12장 2:4)
ibi per occasionem ac licentiam omni rapinarum genere grassati, cum timerent ne sibi reuersis reddenda ratio ac subeunda poena esset, consilium inierunt eligendi creandique imperatoris;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 6장 2:2)
Neque avaritia solum, sed etiam crudelitas in capta urbe grassata est :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 6:1)
"quoniam, quasi nescias, quaeris, occidendi te consilium iniimus, quia non ut ingenuis imperare coepisti, sed quasi in mancipia dominari."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 1:4)
1. Patruus vester Alexander, comes illustris, qui diebus proximis celestem unde venerat secundum spiritum remeavit ad patriam, dominus meus erat et memoria eius usque quo sub tempore vivam dominabitur michi, quando magnificentia sua, que super astra nunc affluenter dignis premis muneratur, me sibi ab annosis temporibus sponte sua fecit esse subiectum.
(단테 알리기에리, Epistolae 8:1)
1. Ne lateant dominum vincula servi sui, quam affectus gratuitas dominantis, et ne alia relata pro aliis, que falsarum oppinionum seminaria frequentius esse solent, negligentem predicent carceratum, ad conspectum Magnificentie vestre presentis oraculi seriem placuit destinare.
(단테 알리기에리, Epistolae 20:1)
Nec advertitis dominantem cupidinem, quia ceci estis, venenoso susurrio blandientem, minis frustatoriis cohibentem, nec non captivantem vos in lege peccati, ac sacratissimis legibus que iustitie naturalis imitantur ymaginem, parere vetantem;
(단테 알리기에리, Epistolae 41:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION