라틴어 문장 검색

"Ipse quoque et volucrem gressum et ventosa citavit tempora, et obscuri sinuatam frigore caeli implevit chlamydem, tacitoque per aethera cursu fertur et Aoniis longe gravis imminet arvis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권51)
de dorso agebatur, et utique communis usus reus non erat.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:2)
Discurrere per cuncta et urbana et rustica loca, non equorum dorso, sed pedum incessu uectus, nisi si maior forte necessitas conpulisset, solebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V.8)
- Bethleem ciuitas Dauid in dorso sita est angusto ex omni parte uallibus circumdato, ab occidente in orientem mille passibus longa, humili sine turribus muro per extrema plani uerticis instructo;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI.3)
novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 38:2)
quibus ille ne nihil remissum dicatis, remitto, inquit, ne utique dorsum demulceatis, cum ex equis descendetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 233:2)
id iugum, sicut Appennini dorso Italia dividitur, ita mediam Graeciam dirimit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 186:1)
Petilius adversus Ballistae et Leti iugum, quod eos montes perpetuo dorso inter se iungit, castra habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 204:2)
sed iugum montis in angustum dorsum cuneatum vix ternis ordinibus armatorum in fronte patuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 42:4)
Vltro te, amator, apage te a dorso meo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 839)
nam ubi senex senserit sibi data esse verba, virgis dorsum despoliet meum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1254)
quid ego nunc agam, nisi uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem, fulmentas iubeam suppingi soccis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 2119)
frontes sinuentur introrsus ab extremis angulis abaci suae frontis latitudinis nona.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장30)
in septentrionali vero circulo duae positae sunt arctoe scapularum dorsis inter se compositae et pectoribus aversae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장24)
sinvat] <sinuat a sinu,> ut a fluctu 'fluctuat'. sic in georgicis sinuatque alterna volumina crurum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2084)

SEARCH

MENU NAVIGATION