라틴어 문장 검색

Omnes, quae usquam rerum potiuntur urbes quaeque alienorum imperiorum magna sunt decora, ubi fuerint, aliquando quaeretur et vario exitii genere tollentur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:3)
Scimus a quibus principiis natura se adtollat, quemadmodum ordinet mundum, per quas annum vices revocet, quemadmodum omnia, quae usquam erant, cluserit et se ipsam finem sui fecerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 9:3)
"Si dubia sunt," inquit, " quae praecipis, probationes adicere debebis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 27:1)
Non contentus tot civitatium strage, quas aut vicerat Philippus aut emerat, alias alio loco proicit et toto orbe arma circumfert, nec subsistit usquam lassa crudelitas immanium ferarum modo, quae plus quam exigit fames mordent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 62:4)
Numquid est dubium, an id, quo quid tangi potest, corpus sit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 7:9)
Tamquam deos esse inter alia hoc colligimus, quod omnibus insita de dis opinio est nec ulla gens usquam est adeo extra leges moresque proiecta, ut non aliquos deos credat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 6:3)
Quid enim dubi est, oro te, an nec messem futuram iam sentiant horrea nec futuram adulescentiam pueritia viribus aut ullo robore intellegat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 26:4)
Ob hoc, quia ordo beneficii per manus transeuntis nihilo minus ad dantem revertitur et totius speciem perdit, si usquam interruptus est, pulcherrimus, si cohaeret et vices servat.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 25:4)
Qui tam parate facit, non est dubium, quin libenter faciat ;
(세네카, 행복론, Liber II 8:4)
Non est dubium, quin servus beneficium dare possit cuilibet ;
(세네카, 행복론, Liber III 84:1)
" Non est dubium, quin beneficium sit etiam invito prodesse, sicut non dedit beneficium, qui invitus profuit.
(세네카, 행복론, Liber V 120:4)
De hoc non est dubium, quin illi, qualiscumque est, debeam reddere, sive homicida sive fur sive adulter evasit.
(세네카, 행복론, Liber VII 92:1)
Num dubium est ergo, quin optima quaeque prima dies fugiat mortalibus miseris, id est occupatis ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 52:1)
nulla pars usquam nisi volente propitioque me floret;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 3:6)
Illius modus certus est, ista quo usque me latura sit dubium est."
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 155:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION