라틴어 문장 검색

Prima luce productis omnibus copiis duplici acie instituta, auxiliis in mediam aciem coniectis, quid hostes consilii caperent expectabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 24장1)
Tamen silentio noctis Caesar ex castris egressus, priusquam subsidio ex oppido veniri posset, deiecto praesidio potitus loco duas ibi legiones collocavit fossamque duplicem duodenum pedum a maioribus castris ad minora perduxit, ut tuto ab repentino hostium incursu etiam singuli commeare possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 36장7)
Huius munitionis duplex erat consilium. Namque et operum magnitudinem et timorem suum sperabat fiduciam barbaris allaturum, et cum pabulatum frumentatumque longius esset proficiscendum, parvis copiis castra munitione ipsa videbat posse defendi.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 11장1)
ut turbares paganorum duplices exercitus.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM120)
pessimae, quae maxime variant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장4)
At balnei duplex usus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장9)
2 Protinus autem inter initia scire facile est, quis acutus morbus, quis longus sit, non in iis solis, in quibus semper ita se habet, sed in iis quoque, in quibus variat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장1)
atque ita per haec variare, ut interdum acres quoque cibos interponat, interdum ad salsum vinum redeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장18)
Vesica autem in ipso sinu nervosa et duplex, cervice plena atque carnosa, iungitur per venas cum intestino eoque osse, quod pubi subest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장56)
In iis vero, quae glutinantur, duplex curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장160)
Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant, quamvis in ea multum antiqui variarunt, ut in singula anguium genera singula medendi genera praeciperent aliique alia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장31)
aliae simplices sunt, aliae duplices triplitesve ab uno ore intus orsae quae fiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장222)
At si duplicem esse fistulam aut multiplicem existimamus, sic tamen ut brevis intraque carnem sit, collyrium uti non debemus, quod unam partem curet, reliquas omittat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장282)
idque linum debet esse crudum et duplex triplexve, sic tortum, ut unitas facta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장33)
Duplex enim periculum est, ne vel ex ungue aliquid relinquatur, quod exulceratum vix ullam recipiat curationem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장41)

SEARCH

MENU NAVIGATION