라틴어 문장 검색

Neque tamen illis ipsis diebus, quibus aliqua omittenda sunt, expedit tamquam aegros agere, sed cetera omnia quasi sanis facienda sunt, praeterquam si diutius aliquid et vehementius ista sollicitare consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장24)
Illud quoque in omnibus stomachi vitiis praecipiendum est, ut quo modo se quisque aeger refecerit, eo ut sanus utatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장19)
Protinusque, si mens homini consistit, si nulla febris accessit, scire licet mature vulnus sanum fore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장222)
Quamvis autem non abscisus nervus est, tamen si circa tumor durus diu permanet, necesse est et diuturnum ulcus esse et sano quoque eo tumorem permanere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장251)
moveri, ambulare nisi sanis alienum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장259)
nam quod sanum est, siccum est, cum aduritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장336)
deinde quicquid aridum est et intentione quadam proximum quoque locum male habet, usque eo sanum corpus concidere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장346)
Tum deligari super album plumbum oportet quo et reprimitur cicatrix et colorem maxime corpori sano similem accipit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장387)
Cute exulcerata coicienda sunt, super concavam implentia, donec utrumque ulcus sanae cuti aequetur et tum cicatrix inducatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장399)
Ac saepe id, quod iam sanum videbatur, iterum exulceratur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장101)
Quod si parum in utrolibet genere medicamenta proficiunt, totum ulcus usque ad sanam carnem excidi oportebit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장312)
ac si quid ei vitio demptum est, tamen non ex toto sanus color redditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장462)
Necessarium autem est linamentum in rosa tinguere, et super adurentia medicamenta inponere, ne vicinum et sanum locumlaedant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장7)
Nam maiores sinus latius interdum etiam duabus aut tribus lineis incidendi sunt, dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat, ne quis umor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana erodendo sinuet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장32)
Interim autem licet negotia gerere, ambulare, lavari, cibum capere perinde atque sanissimo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION