라틴어 문장 검색

Hinc nescio qua dulcedine laetae progeniem nidosque fovent, hinc arte recentes excudunt ceras et mella tenacia fingunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 3:2)
et ut corporum mox fortissimorum educatio a lacte cunisque initium ducit, ita futurus eloquentissimus edidit aliquando vagitum et loqui primum incerta voce temptavit et haesit circa formas litterarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 50:2)
mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes mentis et corporis frangit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 73:4)
Aristophanes quoque non uno libro sic institui pueros antiquitus solitos esse demonstrat, et apud Menandrum in Hypobolimaeo senex, qui reposcenti filium patri velut rationem impendiorum, quae in educationem contulerit, exponens, psaltis se et geometris multa dicit dedisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 349:1)
nam neque haec esse in parte pronuntiationis negaverit quisquam, neque ipsam pronuntiationem ab oratore secernet, et certe, quod facere oporteat, non indignandum est discere, cum praesertim haec chironomia, quae est, ut nomine ipso declaratur, lex gestus, et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis Graeciae viris atque ipso etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte civilium posita virtutum et a Chrysippo in praeceptis de liberorum educatione compositis non omissa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 398:1)
sed nos haec ipsa dulcedo longius duxit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 420:2)
educatio et disciplina, quoniam refert, a quibus et quo quisque modo sit institutus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 119:4)
avium dulcedo ad avium ducit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 224:2)
Nam ut aliarum nobis rerum innata dulcedo est, sic amicitiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 17:5)
Tanta autem dulcedine me tenuit et traxit, ut illum sine ulla dilatione perlegerim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 1:4)
Incredibilest, mi Lucili, quam facile etiam magnos viros dulcedo orationis abducat vero.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:1)
Est quaedam dulcedo sermonis, quae inrepit et eblanditur et non aliter quam ebrietas aut amor secreta producit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 6:2)
Illo modo dicas licet non esse in melle dulcedinem:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 7:1)
dulcedinem quandam sui faciunt et animum specie subtilitatis inductum tenent ac morantur, cum tanta rerum moles vocet, cum vix tota vita sufficiat, ut hoc unum discas, vitam contemnere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 111 5:3)
Quemadmodum qui audierunt symphoniam, ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem cantuum, quae cogitationes impedit nec ad seria patitur intendi, sic adulatorum et prava laudantium sermo diutius haeret quam auditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION