라틴어 문장 검색

hominum effigies habent, animos ferarum, nisi quod illarum perniciosus est primus incursus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 2:4)
ille non dicitur sacrilegus qui deorum immortalium dona manibus suis tulit ad tyrannum aut qui funestas tyranni imagines inter effigies deorum immortalium consecrauit.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 10:8)
Dignus quidem fuit, cui non inscriberentur illae litterae, sed insculperentur, qui hospitem suum nudo et naufrago similem in id, in quo iacuerat ipse, litus expulerat.
(세네카, 행복론, Liber IV 179:1)
Imago dumtaxat fili tui perit et effigies non simillima;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 148:1)
iratis quidem nulla est formonsior effigies quam atrox et horrida, qualesque esse etiam videri volunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 201:4)
quodlibet possum malum hac mente fieri, commoda effigiem mihi parem dolori:
(세네카, Hercules Oetaeus 4:17)
quaecumque claro marmore effigies stetit aut aere fulgens, ora Poppaeae gerens, afflicta vulgi manibus et saevo iacet eversa ferro;
(세네카, 옥타비아 12:8)
nitet insidiosa superbum effigies vivitque anima pereunte venustas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium5)
Siculis an conformata caminis effigies lassum Steropem Brontemque reliquit?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.3)
noverat effigies generosique ardua Blaesi ora puer, dum saepe domi nova serta ligantem te videt et similes tergentem pectore ceras, hunc ubi Lethaei lustrantem gurgitis oras Ausonios inter proceres seriemque Quirini adgnovit, timide primum vestigia iungit accessu tacito summosque lacessit amictus, inde magis sequitur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus86)
"ego rite minor semperque secundus assiduas libabo dapes et pocula sacris manibus effigiesque colam;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum76)
nec torva effigies epulisque aliena remissis, sed qualem parci domus admirata Molorchi aut Aleae lucis vidit Tegeaea sacerdos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis19)
mox in varias mutata novaris effigies:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam87)
anguicomam monstri effigiem, saevissima visu ora, movet sive ille Erebo seu finxit in astus temporis, innumera certe formidine cultum tollit in astra nefas, non illud ianitor atrae impavidus Lethes, non ipsae horrore sine alto Eumenides vidisse queant, turbasset euntes Solis equos Martisque iugum, nam flavus Arion ut vidit, saliere iubae, atque erectus in armos stat sociumque iugi comitesque utrimque laboris secum alte suspendit equos, ruit ilicet exsul Aonius nexusque diu per terga volutus exuit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권193)
Perseos effigiem maestam exorantque Mycenae confusum Iunonis ebur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권197)

SEARCH

MENU NAVIGATION