라틴어 문장 검색

Asia Pompei manibus subacta reliqua, quae restabant in Europa, Fortuna in Caesarem transtulit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 1:1)
Quartus Iubam et Mauretaniam et bis subactam ostendebat Hispaniam.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 89:2)
Marmaridas atque Garamantes Quirinio subigendos dedit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GAETULICUM 2:1)
Postremo quoniam incultis praestare videmus culta loca et manibus melioris reddere fetus, esse videlicet in terris primordia rerum quae nos fecundas vertentes vomere glebas terraique solum subigentes cimus ad ortus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:2)
denique Tyndaridem raptam belloque subactas Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst ne forte haec per se cogant nos esse fateri, quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt, inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:19)
Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 29:1)
haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque expulerit dictis, non armis, nonne decebit hunc hominem numero divom dignarier esse?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:24)
si non fecundas vertentes vomere glebas terraique solum subigentes cimus ad ortus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:6)
At varios linguae sonitus natura subegit mittere et utilitas expressit nomina rerum, non alia longe ratione atque ipsa videtur protrahere ad gestum pueros infantia linguae, cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:1)
forsitan Aethiopum penitus de montibus altis crescat, ubi in campos albas descendere ningues tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:13)
Gallam subigo.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 6:4)
Hausta vero ut non continuo lapsu per omne corpus succedentibus sibi foraminibus pervium ad imum usque descendant, et talia qualia accepta sunt egerantur, sed salutare officium digestionis expectent, secundae hoc cura virtutis est, quam Graeci, qui retentatrix est, vocant καθεκτικήν.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 15:1)
Inferius vero demissum intestinis adiacentibus inseritur, et inde via est egerendis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 17:5)
Indigestum est enim et crudum quod egeritur, et quasi infirmum effluit, nec habet sedem, sed natura quasi noxium et magis frigidum pellitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 9:2)
Hunc videmus in feminis, nisi crebro egeratur, extrema minitantem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION