라틴어 문장 검색

quos per te, quos per communis amicos poteris, summa cura ut cupidi tui sint elaborato, appetito, adlegato, summo beneficio te adfici ostendito.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 6:4)
quare in his quoque libris erunt eadem aliqua, multa mutata, plurima adiecta, omnia vero compositiora et, quantum nos poterimus, elaborata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 9:1)
verum ei, qui foro destinabitur, non in unam partem aliquam sed in omnia, quae sunt eius operis, etiam si qua difficiliora discenti videbuntur, elaborandum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 136:1)
quid tam distortum et elaboratum quam est ille discobolos Myronis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 195:3)
id fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benevolum, attentum, docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum iudicis, ut procedere ultra possimus, admittimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 14:2)
quia plerumque attentum iudicem facit, si res agi videtur nova, magna, atrox, pertinens ad exemplum, praecipue tamen, si index aut sua vice aut reipublicae commovetur, cuius animus spe, metu, admonitione, precibus, vanitate denique, si id profuturum credimus, agitandus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 42:3)
nec me quanquam magni auctores in hoc duxerint, ut non semper facere attentum ac docilem iudicem velim;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 46:1)
In ancipiti maxime benevolum iudicem, in obscuro docilem, in humili attentum parare debemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 50:2)
In iis, quae negari non potuerint, elaborandum, ut aut minora quam dictum est aut alia mente facta aut nihil ad praesentem quaestionem pertinere aut emendari posse paenitentia aut satis iam punita videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 54:1)
quorum alterum promittendo nostras probationes et adversas eludendo vitabimus, alterum et spe brevitatis et iis, quibus attentum fieri iudicem docuimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 57:2)
nam si iudicem benevolum, attentum, docilem habeo, quid amplius debeam optare, non reperio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 60:1)
cum metus ipse, qui maxime videtur esse extra haec, et attentum iudicem faciat et ab adverso favore deterreat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 60:2)
adeo ut, etiamsi reliqua scripta atque elaborata sint, tamen plerumque videatur tota extemporalis oratio, cuius initium nihil praeparati habuisse manifestum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 63:1)
hac quidam utendum semper putant, quod ea fiat causa lucidior et iudex attentior ac docilior, si scierit et de quo dicamus et de quo dicturi postea simus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 251:2)
sic utraque res invicem iuvabit, eritque iudex circa ius nostrum spe modestiae attentior, circa modestiam iuris probatione proclivior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 271:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION