라틴어 문장 검색

qua re quoniam eius modi theatrum totius Asiae virtutibus tuis est datum celebritate refertissimum, magnitudine amplissimum, iudicio eruditissimum , natura autem ita resonans ut usque Romam significationes vocesque referantur, contende, quaeso,atque elabora non modo ut his rebus dignus fuisse sed etiam ut illa omnia tuis artibus superasse videare,
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 14장 3:1)
nunc vero sic res sese habet ut , nisi omnia tua facta atque dicta nostris rebus istinc respondeant, ego me tantis meis laboribus tantisque periculis quorum tu omnium particeps fuisti nihil consecutum . quod si ut amplissimum nomen consequeremur unus praeter ceteros adiuvisti, certe idem ut id retineamus praeter ceteros elaborabis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 15장 1:4)
si me amas, cura, elabora, perfice ut Flavius et tibi et mihi quam maximas gratias agat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 5:9)
de Arcano Caesaris opus est vel me hercule etiam elegantioris alicuius ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 9:4)
naturam accusa, quae in profundo veritatem ut ait Democritus penitus abstruserit'. alii autem elegantius, qui etiam queruntur quod eos insimulemus omnia incerta dicere, quantumque intersit inter incertum et id quod percipi non possit docere conantur eaque distinguere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 43:5)
qui cum ipse mihi semper amicissimus fuisset, etiam ut suos necessarios mihi amicos redderet elaborarit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 11장 3:8)
litteris eorum et urbanitate Chrysogonus ducitur ut inter suos omnium deliciarum atque omnium artium puerulos ex tot elegantissimis familiis lectos velit hos versari, homines paene operarios, ex Amerina disciplina patris familiae rusticani.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 2:16)
verum tamen ut esse possent magno studio mihi a pueritia est elaboratum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 4:5)
quid enim facere potuit elegantius ad hominum existimationem, aequius ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad quaestoris libidinem coercendam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 3:2)
etenim ista quaestura ad eam rem valet, ut elaborandum tibi in ratione reddenda sit quam ob rem qui quaestor eius fueris accuses, non ut ob eam ipsam causam postulandum sit ut tibi potissimum accusatio detur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 2:3)
ita et doctis eloquentia popularis et disertis elegans doctrina defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 4:2)
itaque Caria et Phrygia et Mysia, quod minime politae minimeque elegantes sunt, asciverunt aptum suis auribus opimum quoddam et tamquam adipatae dictionis genus, quod eorum vicini non ita lato interiecto mari Rhodii numquam probaverunt Graecia autem multo minus, Athenienses vero funditus repudiaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 1:1)
quorum semper fuit prudens sincerumque iudicium, nihil ut possent nisi incorruptum audire et elegans.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 1:2)
Nam qui Lysiam sequuntur, causidicum quendam sequuntur non ilium quidem amplum atque grandem, subtilem et elegantem tamen et qui in forensibus causis possit praeclare consistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 3:3)
omnes apud hunc ornati elaboratique sunt versus, multo apud alterum neglegentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION