라틴어 문장 검색

Tabulatis insistere dormientem avem non expedit, ne suo laedatur stercore;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 7:1)
Sed cibis idoneis fecunditas earum elicienda est, quo maturius partum edant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 2:1)
Nam fere pavones, cum ad nocturnam requiem venerunt, praedictis perticis insistentes enituntur ova, quae quo propius ac mollius deciderint, illibatam servant integritatem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 9:2)
Ineunt autem non, ut priores aves, de quibus diximus, insistentes humi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 4:4)
Quod sive est abditum specu, fumo elicietur, et cum erupit, aeris strepitu coercetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 10:5)
Quibus liquoribus mundam lanam imbuere oportebit, ut insistentes apes quasi per siphonem succum evocent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 15:5)
at hercule Germanicum Druso ortum octo apud Rhenum legionibus inposuit adscirique per adoptionem a Tiberio iussit, quamquam esset in domo Tiberii filius iuvenis, sed quo pluribus munimentis insisteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장7)
et Germanicus quo magis adgnosceretur detraxerat tegimen capiti orabatque insisterent caedibus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 21장4)
missa extemplo manus quae hostem a fronte eliceret, alii qui terga circumgressi recluderent humum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 25장4)
cunctaque eius dicta factaque, cum prohibere posset, scire malebat, donec Iunius quidam, temptatus ut infernas umbras carminibus eliceret, ad Fulcinium Trionem indicium detulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 28장5)
ut versa Caesarum subole imperium adeptus est, elicit Archelaum matris litteris, quae non dissimulatis filii offensionibus clementiam offerebat, si ad precandum veniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장5)
Dum ea aestas Germanico pluris per provincias transigitur, haud leve decus Drusus quaesivit inliciens Germanos ad discordias utque fracto iam Maroboduo usque in exitium insisteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 62장1)
Interim Florus insistere destinatis, pellicere alam equitum, quae conscripta e Treviris militia disciplinaque nostra habebatur, ut caesis negotiatoribus Romanis bellum inciperet;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 42장1)
sic delatores, genus hominum publico exitio repertum et poenis quidem umquam satis coercitum, per praemia eliciebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 30장7)
nullam vim tantam doloris fore ut veritatem eliceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION