라틴어 문장 검색

Et hoc quidem magis purgat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 24장 3:5)
Quod si purganda ulcera in faucibus tussientibus sunt, panacis, murrae, resinae terebenthinae, singulorum P. uncia;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 13:1)
Ex quibus neutra ante debet imponi, quam intus uolnus purgatum est, ne quid ibi concreti sanguinis relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 35:4)
Si quod uulnus neutrum horum recipit, id tamen purgari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 38:1)
Inflammatione finita uulnus purgandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 56:1)
Purgato, sequitur ut impleatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 57:1)
Vbi eae exciderunt, purgandum ulcus maxime melle et resina est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 69:3)
sed aliis quoque purgari potest, quibus purulenta curantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 69:4)
Ac nigras quoque cicatrices leniter purgant paribus portionibus mixta aerugo, plumbum elotum, eademque rosa coacta;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 78:6)
Adustum uel medicamentis uel ferro corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet ex prioribus potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 15:5)
Vbi inflammatio sublata ulcusque purgatum est, imponi lene medicamentum debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 20:1)
Purgato ulcere, quod in summa cute esse proposui, satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 20:4)
Cetera quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, conueniuntque, in uulneribus exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 34:4)
Neque alienum est, ubi qui soluerit, antequam rursus alia medicamenta coiciat, per oricularium clysterem fistulam eluere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 46:4)
si iam purgatur, mulso uel aqua, in qua eruum coctum sit, sic ut huic quoque mellis paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 46:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION