라틴어 문장 검색

Verum si esse desisti, quare aliis locum emendationis abscidas?
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 760)
Ita nomen emendationi imputatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 3:4)
Democritus excaecando semetipsum, quod mulieres sine concupiscentia aspicere non posset et doleret si non esset potitus, incontinentiam emendatione profitetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 11:1)
Etiam qui damnantur in ludum, quale est ut de leviore delicto in homicidas emendatione proficiant?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:10)
siquas fortasse fraternitati uestrae sacerdotum uel aliorum culpas intulerit, una cum eo residentes subtili cuncta inuestigatione perquirite, et ita uos in ea, quae Deum offendunt, et ad iracundiam prouocant, districtos ac sollicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem et uindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVIII.9)
Etenim experientia senum in iis quae sub experientia eorum cadunt eos dirigit, sed in rebus novis eos seducit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:12)
« Abbà, Pater » prae omnibus singulare in Iesu experientia est verbum, quod in christiana experientia praecipuum obtinet locum (cfr Rom 8,15).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:3)
Atque nonnulli rursus qui experientiae undis se commisere et fere mechanici facti sunt, tamen in ipsa experientia erraticam quandam inquisitionem exercent, nec ei certa lege militant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:66)
At contra, verus experientiae ordo primo lumen accendit, deinde per lumen iter demonstrat, incipiendo ab experientia ordinata et digesta, et minime praepostera aut erratica, atque ex ea educendo axiomata, atque ex axiomatibus constitutis rursus experimenta nova;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 185:6)
Praedicatio deinde ad plebem de praeuaricationis emendatione conuertitur, omniumque sententia prauitatis auctores, qui erant expulsi insula, sacerdotibus adducuntur ad mediterranea deferendi, ut et regio absolutione, et illi emendatione fruerentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION