라틴어 문장 검색

Tiberio cum plurimis lacrimis pro contione laudato funeratoque amplissime, confestim Pandateriam et Pontias ad transferendos matris fratrisque cineres festinauit, tempestate turbida, quo magis pietas emineret, adiitque uenerabundus ac per semet in urnas condidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 1:2)
'litura tamen,' inquit, 'extet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 2:1)
extat talis scriptura in plerisque libris ac diurnis titulisque operum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 41장 3:5)
ac ne cuius alterius hieronicarum memoria aut uestigium extaret usquam, subuerti et unco trahi abicique in latrinas omnium statuas et imagines imperauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 24장 1:4)
extatque cuiusdam non inscitus iocus bene agi potuisse cum rebus humanis, si Domitius pater talem habuisset uxorem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 28장 1:4)
' atque in ea uoce defecit, extantibus rigentibusque oculis usque ad horrorem formidinemque uisentium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 4:4)
extat Q. Elogi ad Quintum Vitellium Diui Augusti quaestorem libellus, quo continetur, Vitellios Fauno Aboriginum rege et Vitellia, quae multis locis pro numine coleretur, ortos toto Latio imperasse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 1장 2:1)
locus etiam ad sextum miliarium a Nursia Spoletium euntibus in monte summo appellatur Vespasiae, ubi Vespasiorum complura monumenta extant, magnum indicium splendoris familiae et uetustatis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 1장 3:3)
quin et conantis quosdam originem Flauii generis ad conditores Reatinos comitemque Herculis, cuius monimentum extat Salaria uia, referre irrisit ultro.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 12장 1:2)
et tamen nonnulla eius facetissima extant, in quibus et haec.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 22장 1:3)
bona oppressorum in Vesuuio, quorum heredes non extabant, restitutioni afflictarum ciuitatium attribuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 4:2)
neque enim extare ullum suum factum paenitendum excepto dum taxat uno.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 10장 1:4)
distinguebant internitentes gemmae iugum, ex quo eminebant duo aurea simulacra cubitalia avorum, alterum Nini, alterum Beli.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 18:2)
quippe Dareus curru sublimis eminebat, et suis ad se tuendum et hostibus ad incessendum ingens incitamentum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 9:2)
aliorum studium, aliorum indignatio eminebat, divitissimus quisque humilitatem inopiamque eius apud amicos Alexandri criminabatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION